vol. 1, p. 7

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Breue Julii III. ad Raynaldum Cardinalem Polum Sed: Ap~licae
in Anglia Legatum qua dat illi auctoritatem
dispensandi cum Detentoribus bonorum Eccl~icorum.

Julius Ep~us S~
Reginaldo Card~li Polo Legato S~

Superioribus mensibus, oblata nobis spe per Dei misericordiam, et clarissimae in Christo filiae n~rae Mariae An-
gliae Reginae summam Religionem, et pietatem nobilissimi illius Angliae Regni quod iam diu quorun-
dam impietate a reliquo Catholicae ecclesiae corpore auulsum fuit ad eiusdem Catholicae atque uniuer-
salis ecclesiae unionem, extra quam nemini salus esse potest reducendi, te ad praedictam mariam
Reginam, atque uniuersum illud Regnum, nostrum et sedis Apostolicae Legatum de Latere tanquam
pacis, et concordiae Angelum de uenerabilium fratrum nostrorum S.A.L. cardinalium consilio, atque una-
nimi assensu destinauimus, illisque facultatibus omnibus muniuimus, quas ad tanti negotii confectio-
nem necessarias putauimus esse, seu quomodolibet oportunas. Atque inter alia circumspectioni
tuae, ut cum bonorum eccl~icorum possessoribus, super fructibus male perceptis, et bonis mobilibus
consumptis concordare, et transigere, ac eos desuper liberare, et quietare, ubi expedire uideretur, posset,
auctoritatem concessimus, et facultatem, prout in nostris desuper confectis litteris plenius conti-
netur. Cum autem ex iis principiis, quae eiusdem Mariae Reginae sedulitate, et diligentia, recto-
que et constante in Deum mente tuo etiam in ea re cooperante studio, atque consilio praedictum
reductionis opus in praedicto Regno usque ad hanc diem habet, eiusdem praeclari operis perfectio
in dies magis speretur, eoque faciliores progressus habitura res esse dignoscatur, quo magis nos
maiorem in eccl~icorum bonorum possessionibus in illa superiorum temporum confusione per illius
Provinciae homines occupatis, Ap~licae benignitatis, et indulgentiae spem ostendimus. Nos nolentes
tantam dilectissimae nobis in Christo nationis recupationem, et tot animarum pretioso Jesu
Christi D~ni n~ri sanguine redemptarum salutem, ullis terrenarum rerum respectibus impediri, more
pii Patris in nostrorum, et S. Catholicae ecclesiae filiorum post longum periculosae peregrinationis tempus
ad nos respectantium, et redeuntium peroptatum complexum occurentes. Tibi de cuius praestanti uirtute
singulare pietate, doctrina, sapientia, ac in rebus gerendis prudentia, et dexteri[ta]te plenam in

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page