Page 98

OverviewVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Indexed

nec non G. albida Rich.Gymnadenia viridis
vero ad Habenariam nostram pertinet.

Lin. Gen. pl. ed. Spr. n. 3284.
Rich. Orchid. Europ. 1. c. p. 48.

Adn. Gymnadenia a genere Orchidis bursiculae defectu
recedit; in G. conopsea retinacula lateralia, in G.
albida
contra basilaria, ut in plurimis Orchideis, reperiuntur.
Perianthium galeatum, quo species ista
a G. conopsea recedit, minoris est momenti, quia
et inter Orchidis species aliae perianthio patenti et
aliae perianthio galeato instructae occurunt. Ceterum
genera Loroglossum, Anacamptis et Gymnadenia
Orchidis generis sectiones potius (aut subgenera)
reputanda esse, quam genera propria, vix
dubito.

EXPLICATIO FIGURARUM.

1. Gymnadenia conopsea Rich. magn. nat.
2. Alabastrum.
3. Sectio eius transversalis.
4. Flos, a fronte visus, magn. auctus.
5. Gynostemium, a fronte. —
6. Idem, a latere del.
7. Pollinarium cum retinaculo laterali.
8. Idem, magn. magis auctum.
9. Capsula matura, magn. nat.
10. Sectio transvesalis, magn. aucta.
11. Semen.
12. Radix et pars inverior caulis.
13. Gymnadenia albida Rich. magn. nat.
14. Flos, a latere visus, magn. auctus.
15. Idem, sublata lacinia, ut labelli forma conspiciatur.
16. Gynostemium cum labello.
17. Gynostemium, magis auctum.
18. Pollinarium.
19. Segmentum transversale germinis.
20. Radix bituberata, tuberibus angustis fusiformibus.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page