mitchell-P044_A-11_11_5

OverviewVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

Sect IX

Venuntamen quoniam primum genus
(dico autem id quod ex animi g magnitu-
dine venit) partem obtinet inter
caeteras praestantissimam, oportet etiom
hic, (sit licet haec res potius dono natur[a]
accipienda quàm labore acquirenda)
tamen, quantum possumus, animos
nostros ad sublimia alere ed et tan-
quam gravidas amplitudine
quâdam nobili semper efficere.
Quo, dicet aliquis, modo? Scripsi
in alio etiam loco, quod hujusmodi
Sublimitas est Echo magnitudinis
animi; Unde etiam sine n voce
admirationi aliquando est nudus
per se sensus ab eam ipsam, quam
ostentat, magnanimitatem; velut
silentium Ajacis in libro, qui
inscribitur De manibus, magnum
est et omni seremone Sublimius.
Promo igitur in loco omnino neces-
sarium est ante oculos Lectoris
constituere id, ex quo narcitur;
nempe quod verus Orator debet
habere animum non humilem
et abjectum; neque enim fieri
potest, ut illi, qui per omnem vitam
suam cogitant curantque parva
et servilia, proferant aliquid admira-ndum

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page