fol. 3v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

exstiti, nulli molestiam intuli, nulli inqui-
etus fui, sine ulla querela apud omnes
vixi. Vitam meam laedere omnes nituntur, omnes
contra me frendent atque insaniunt, con-
serta manu in me pericula ingerunt,
ad exitium me pertrahunt, ad periculum me
adducunt, ad discrimen vocant meam
salutem. Nullus mihi protectionem praebet, nul-
lus defensionem adhibet, nullus ammi-
niculum subtribuit, nullus malis meis suc-
currit, desertus sum ab omnibus. Qui-
cunque me aspiciunt aut fugiunt aut for-
tasse me persequuntur, intuentur me quasi
infelicem, nescio quae loquuntur mihi do-
lum verbis pacificis, occultam malitiam
plandis sermonibus ornant, aliud ore
promunt, aliud corde volutant, opere
destruunt, quod sermone promittunt.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page