Descriptio_Scotie_Plimpton_266

ReadAboutContentsHelp
Descriptio_Scotie_Plimpton_266

Pages

1
Needs Review

1

et leonem ad [stat?am] vocabunt. locata sede ad [pensans?] studebit [sibi] palmas in albaniam extend[ere] [tri]stabuntur & aquilonares prouinciæ et hostia templorum resortabunt. Signifer lupus conducet turmas et cornu- biam cauda sua circumcinget. Resistet ei [mi]les in [curru] quod lupum illum in aprum mutabit. Vastabit aper provincias [?] in profundo [sabrinæ] occultabit capud. amplexabitur [homo?] leonem in [vimino?] et fulgur aur[i] oculos intuentium excæcabit. candebit argentum in circuitu et diversa [torcularia] vexabit. In [pontto?] vino inebriabuntur mortales. [Pontto?]que cælo in terram respicient. ab eis [milia?] [?] sidera et solitum cursum confundent. arebunt segetes hiis indignantibus et humor [connexi?] negabitur. radices et rami vires mutabunt. nouitasque rei erit in miracul[um?]. Splendor solis [mercurii?] languebit et erit horror inspicientibus. [mittabit] clipeum stilbon arcadiæ vocabit venerem galeam [martis]. Ga- lea [martis] umbram conficiet. transibit terminos furor mercurii. Nudabit ensem orion ferreus. vexabit nubes phebus [æquoreus?]. Exibit iupiter licitas semitas et venus deseret statutas lineas. Saturnus sidere lurido corruet et falce re[curv]a mortales per[?]et. bissenus nu[mer]us [demon?] siderum deflebit hospites ita [transcurrere?]. ob[mittent?] gemini complex[us] solitos et [urnam] in fontes prouocabunt. pensa lib[ræ] obliqua pendebunt donec aries recurua cornua sua supponat. Cauda scorpionis procreabit fulgura. et cancer cum sole litigabit. In ictu radii exurgent [æquora] et puluis veterum renovabitur. confligent venti diro sufflatione et sonitum inter sidera conficient. Explicit [Merlinus].

Descriptio Scotiæ

In primis est Thecundalæ. xxx. leucarum in longitudine. Postea Lodyan de eadem longitudine. In Thecundale sunt castra Rokesburg et Cheddeworth. In Lodyan sunt castra Berewyk. Edeneburgus. Dumbar. Strynelyn. iste due pale extendunt se usque ad Erlesferie et Queneferie. et ibi est aqua latitudinis xii. leucarum. et in alio loco duarum leucarum. Et postea est terra de fife in qua est burgus sancti Andreæ et castrum de Locres. et est longitudinis xxx. leucarum et latitudinis xx. leucarum tantum et tunc est una aqua latitudinis duarum leucarum. Postea est terra de [?] latitudinis xx leucarum et longitudinis plusquam xxx et sunt ibi duo castra Dundee et Forfare. et tunc est quoddam vastum quod vocatur le munethum ubi est pessimum passagium pro defectu cibi in longitudine lx leucarum et in latitudine xvi leucarum. Et postea est terra de marthum latitudinis xxx leucarum et in longitudine tantum et plus. Et postea est terra de bouhan latitudinis xxiiii leucarum et in longitudine xxx et est ibi burgus de aberden cum castro. Et postea est terra de [mores?] latitudinis xxiiii leucarum et in longitudine xxx et est ibi castrum [Iseglyn] et castrum de Spiny, Et postea est terra de [?] latitudinis xxiiii leucarum et in longitudine xl Postea est terra de Sotherlandum latitudinis xxiiii leucarum et longitudinis xl et plus. Et postea est terra de kateneys, latitudinis xxiiii leucarum et in longitudine xl. Postea est terra de Orkeney latitudinis xxiiii leucarum et longitudinis xl. [?] nouum castrum super stare in Yrelbyn [prope] Galewey. In Galewey est terra de Anenderdale terra [?] de Bru[?]. et postea est castrum de Dunfres Regis Scotiae. et kirtebrigg with de Ferers. et castrum de [Galeswynton?] Iohannis Comyn. et est Galewey longitudinis lxx leucarum et latitudinis ad plus xxiiii leucarum. [?] latitudinis CCCxxxviii leucae In longitudine [?] CCCCC leucarum. De conditionibus bonae uxoris Requiritur quod sit frequens et deuota ad [?] dei, habilis et subdita ad obsequium mariti, benigna et affabilis ad domesticos, larga et liberalis ad extraneos, misericors et compatiens ad miseros, mansueta et pacifica erga vicinos, circumspecta et pudens in precavendis, fortis et patiens in sustiniendis. Sedula et diligens in agendis. Modesta in habitu, sobria in motu, Cauta in affatu, Pudica in [a?], Honesta in gestu, matura in incessu, verecunda in publico, Iocunda in marito, continens in occulto. talis uxor est laude digna, quod plus [componitis?] moribus quam tortis ?ibus, plus virtutibus quam pulcris vestibus studet placere viro suo, quae plus [?] [proles] quam [?] libidinis in bonis matrimonii quaesatur, quae ex coniugio po[?] [honore?] filios [generare?] quam [mature] delectatur.

Last edit almost 2 years ago by Stephen
Displaying 1 page