(seq. 3)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

Oratio Salutatoria

Tametsi, auditores, nihil sit mihi jucundius,
aspectu vestro, tantaque Hominum literatorum Fre-
quentia; hoc tamen dicendi munus, quo Ego, vice
classis, perfuncturus sum; Tenuitatis Ingenii me con-
scius, piget prope modum suscepisse.

Cogitanti mihi, multa, quae huic meo muneri conveni-
ant, argumenta occurrunt, qua potius tamen preteri-
enda quam juveniliter tractanda puto; - Veruntamen,
ni fallor, multos video, qui Benevolentiae argumenta ex-
pectantes, mihi aspectu benigno, quam bene velint, haud
obscure significant - Quare vestra Humanitatê fre-
tus, Vobis omnibus, auditores docti ac amandi, hunc
festum academiae Diem gratulari ausus sum; - vobisque
gratulor Fratres, hodiernis honoribus donandi, hanc
tantam virorum literatissimorum Frequentiam, qui Praesen-
tiâ sua Honorem Diei adferunt.

Mihi etiam gratulari sinite, me hoc munus honorabile
perfuncturum esse, in Coetu Hominum, quorum in Pruden-
tia, non Decus tantum & Ornamentum sed Felictas Pro-
vinciae pendet; quorum sub auspiciis, academia nostra
caput celsum, Sperae instar, in Coelum evexit; quorum Dili-
gentia ac Laboribus assiduis haec illustris academia, non
tam titulo, quam re verè illustris fiat, & non solum aliis
/in

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page