(seq. 12)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

minus academiae, at Ecclesiae vel Reipublicae speramus
& vovemus.

Decet autem vobis Juniores Sophistae, caeterisque qui in
hoc cursu Literarum nobiscum versamini, amice valedicere
amore quo nos prosecuti estis incitati, vos hortaremur,
sed dum vobis sunt Praeceptores optimi, dum vobis sunt
Tutores tam blandi tam cordati, conatum nos reprehende-
ret; si Praecepta eorum Praecepta & Exempla eximia cons[e]-
quimini, nil dubito, nec Fama nec Virtus, in hâc Vita,
nec Gloria nec Faelicitas in secula seculorum Vobis deerun[t]

Vive Reverendissime Preses & ornatissime vive & vale
Valete Professores spectatissimi, vosque Tutores honorandi
Tu vero singulariter Dom Kneeland tu viveto & valete
Alicujus Laureâ Gradus Decorati — Vosque Sodales
charissimi Valete

Valeat tota haec Literatorum Frequentia unus
& omnes Valete.

Nunc decet Professores hujus academiae dignissime salutare,
sed heu me miserum! Decus insigne deest! Reverendissimus &
valde estimandus Dominus Wigglesworth jam morbo laborat, quem
Patientia digna, pietate christianâ patitur — si Laudes ei dignas
audiret, nobili modestia vitaret — Laudes ejus quibus Orbs tota
Terrarum resonat, illo absente, omittam sed Praeces Deo immor-
tali, sapientiae Fonti in exhausto fundemus, ut illum salvum &
incolumem academiae diutissime conservet & denique adistam
quam aliis praedicavit Felicitatem sed serus O serus accipiat —

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page