Pages
(seq. 1)
[Edward Winslow] Oratio Veledictoria 1736.
Delivered at Harvard Commencement 1736. before Ew. Belcher &c.
(seq. 3)
Oratio Valedictoria
Quid restat, Auditores Celeberrimi, sole jam ad occasum properante, Ludis Literariis feliciter peractis, et Candidatis utriusque gradus laureâ donatis; Quid restat? in quam, nisi ut Deo optimo maximo Gratias agamus cumulatissimas pro festis hisce diebus, nobis, divinâ Clementiâ, ad huc concessis.
Grates persolvere dignas, non opis est nostrae. Sed Gratias tamen quas referre non possumus, saltem adumbrare gestit animus. Patri Luminum, a quo descendit omnis donatio bona, & omne integrum donum, sit Benedictio, & honor & gloria in saecula saeculorum. Deinde reliquum est, Auditores benignissimi, ut vobis etiam grati animi testimonium medullitùs exhibeamus, quod his comitiis interesse & subsellia nostra cohonestare dignati estis; et ut plurimum valere jubeamus.
Hic autem, ut mores & ratio postulant, imprimis illustrissimo viro DD Jona{than} Belcher, praefecto summo, humillima se offert Oratio. Te praesente, Gubernator celeberrime, gloriatur Academia, tibique unus & omnes assurgimus, utpote penes quem summa imperii est. Maximo fuit Imperatori Carolo magno & honori & gloriae quod a se extructum Gymnasium visum ire & cordi habere dignabatur. Nunc autem communis omnium consensus eâdem gloria insignit qui in eodem virtutis Curriculo praeclarè merentur, Collige igitur, Vir Excel-lentissime,
(seq. 4)
gloriosam hujus Diei messem quae [in? vix? ex?] eiusdem cum Imperatore illo maximo Te gloriae societatem magnâ ex parte cooptat. Quid enim, Auditores Spectatissimi, ob oculos cernimus; Praefectum summum inter improbos Reipublicae Labores, etiam et rem nostram literariam Cordi habentem, & Almam matrem praesentia sua condescorantem. Alma Mater Academia gaudet tanto Filio & nos filioli ejus assurgentes & exultantes Beatam eam praedicamus. Ex his omnibus intelligere licet, Excellentia vestra, quo jure Coronis triumphalibus Laureas Academicas conferrimus unò et praeferrimus. Cedant Arma Togae; concedat Laurea Lingaue. Set in magnis voluisse sat est. Nec mihi suppetit vocis ubertas, nec decet tua tempora morari longis verborum ambagibus. Summus ille rerum omnium Arbiter te spiritu suo principali gubernet quo vivas collegii Decus, Provinciae autem Ornamentum & firmamentum. His votis, Clarissime Gubernator, tibi plurimum valedicimus.
Proximo jam loco, Honorando plurimum vivo D. D. S. Phips, vice-Gubernatori Spectatissimo, sese convertit Oratio. Tibi etiam, Vir Honorande, nos plurimum debere lubentes agnoscimus; quod haec anniversaria nostra benigno vultu aspicias, & solennitatibus his Litterariis favorem adhibeas. Academiae iterum gratulamur, cum Filium alterum Honoris gradu soli primo secundum
(seq. 5)
ascivistis paucis compellabimus. -- Venerande Praeses, Nos unus & omnes quâ decet cordatâ sinceritate, sincerâ humilitate te Salutamus. Tibi unà cum Academiae Senatu Gratias habemus, quod in vestrum nos ascisere contubernium dignati estis. Quod asciti tanta estis clementia Curâ Patientia prosecuti. Labores vestros indefessos nobis edocendi exantlatos [???] memoria recolimus. et discedentes Laudis & gratiarum monumentum erigimus. Sed toti in aere vestro sumus & debita persolvere non possumus. Haec Beneficia tamen nobis semper erunt imis infixa medullis. Dum memores nostri, dum Spiritus hos regit artus, Vota supersunt. Fruere, Dignissime Praeses, nostris votis & veneratione; Et O si licet nobis esse tam beatis ut tuis semper fruamur Precibus etiam et ut inter filios vestros in Christo genitos inveniamur. Hac lege, Vir Honorande, Hac lege solâ, Valedicimus.
Sed jamjam Tempus adest, Auditores humanissimi, quo & Almae Matri Academiae unà cum dilectissima studentium corona, Valedicamus. Ah dictu durum! Valedicere cogimur. O beatam musarum sedem! Matrem Charissimam quae nobis dedisti ubera adeo ut hoc die nos videas licet indignos virili togâ donatos & e vestro conspectu liberos. Sed confide, Confide, Mater, discedimus quidem, sed quò vocat benigna providentia tui et tuorum conservatrix. Discedimus, Te autem matrem