(seq. 8)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Juniorum catervam qui anno lethali lapso,
ad hunc usque diem, Deo favente, vescuntur aura.
Acedemia ferias agit & intuemur numerosam
progeniem, filios tanquam rivulos ex hoc fonte
literaris effluentes ut Dei civitatem laetificent.
Patria pace fruitur, & maximis Dei beneficiis
ornatum, quorum minimis sumus minores.
Et pro Coronide, gratulamur vobis, Auditores
Ornatissimi, regales nuptias Serenissimi Principis
de Wallia una cum Serenissima Augusta de
Saxe Gotha Principissa. Quid putatis, Auditores,
ut ad vos me vestam, Quae surgere Regna?
His nuptiis Deus loquatur de Familia servi sui
Regis in plurimos annos. Vivat Caesar noster Brit-
annicas Georgius Secundus donec viderit Natos
Natorum & qui nascentur ab illis. Sed transit
Gloria Mundi; et habetis reum confitentem quõd
tantam rerum gloriam ferre recusent humeri,
Solamini autem est illud, magnis tamen excidit
ausis.

Et jam ad ultimum Vale Dies nos vocat invitos.
Vale Gubernator Illustrissime, Tu quoque Vice Gubernator
spectatissime, Valete Senatores Consultissimi, Valete
Presbyteri maxime reverendi, Valeto venerandi Sena-
tus Academiae Tuque Praeses Dignissime,
Valete, Auditores candidissimi ad unum omnes qui
Exercitiis nostris literariis benignos & oculos & aures
praebuistis. Vobis omnia secunda & felicia apprecamur,
& plurimum valere jubemus.

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

sgitelmanwilloughby

"Vestam" (line 12) is most likely a misspelling of "vestram."