(seq. 6)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

multum quoque debetur nostrae observantiae tibi honoratissi-
me Dom. Hutchinson; Ecce auditores, Ecce virum omni
Doctrinâ atque artium optimarum Studiis eruditum!
Ecce Filium in quo academia nostra gaudet, qui summos
fere Provinciae honores occupat & summa Prudentia sum-
maque Fidelitate muneribus fungitur, laetamur virum
tam sedulum tamque sincerum, ad ardua Provinciae officia
delegatum esse, Virum qui Patriae Prosperitati consulit
Legesque celeberrimas ut stabiliat ac conservet; dili-
genter incumbit - Domine honorande salveto -

Caeteros quotquot adsunt Patres Provinciae conscriptos
vigilantissimos salutare volumus; Provinciae gratulor
viros sapientiâ integritate studioque ad salutem publicam
promovendam praeditos; Totique senatui academiae dignissi-
mo gratias reposcat oratio, vobis curatores vigilissimi &
socii literatissimi pro cura & studio quo erga nos omnino
indignos exhibuistis pro consiliis votisque grates lubentis-
sime persolvimus -

Et dum in hoc Theatro gratulandi versamur grates viris
honorandis ingeniorum cultoribus nostrorum, testaremur
praecipue tibi reverende pariter ac honorande Praeses -

Virtutes tuas eximias omnes mirantur, Exemplar his
describere ego indisertus, orator, nec Eloquentia nec Doctrina
claurus non audeo; Pietatem tuam erga Creatorem, Huma-
nitatem erga nos, solum admiramur non enim nobis
/exprimere

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

In the last paragraph 'claurus' should be 'clarus' (or 'doctus'?), and there shouldn't be a comma after 'indisertus' (cf the similar passage on p10).