(seq. 13)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Oratio Valedictoria

Quid restat, Auditores Celeberrimi, sole jam ad occasum prope=
=rante, Ludis Literariis faeliciter peractis, et [?] Candidatis utriusque Gradus Laureas donatis:
Quid restat? Inquam, nisi ut Deo optimo maximo Gratias agamus cumula=
=tissimas pro festis hisce diebus, nobis divinâ Clementiâ, adhuc concessis.
Grates persolvere dignas, non opis est nostrae. Sed, Gratias tamen quas referre
non possumus, saltem adumbrare gestit animus. Patri Luminum, a quo
descendit omnis donatio bona, & omne integrum donum, sit Benedictio,
& honor & Gloria in saecula saeculorum. Deinde, reliquum est, Auditores
benignissimi, ut vobis etiam grati animi testimonium medullitùs exhibeamus
quod his Comitiis interesse, & Subsellia nostra cohonestare dignati estis;
et ut plurimum valere jubeamus. [?]

Hic autem, ut mores & ratio postulant, imprimis, Illustrissimo
viro DD Jona{than} Belcher, Praefecto summo, humillima sese offert
Oratio. Te praesente, Gubernator Celeberrime, gloriatur Academia,
tibique unus & omnes asurgimus, utpote penes quem summa imperi
est. Maximo fuit Imperatori Carolo magno & honori & gloriae quod
a se extructum Gymnasium visum ire & cordi habere dignabatur.
Nunc autem communis omnium consensus eâdem gloria insignit
Qui in eodem virtutis Curriculo praeclarè merentur, Collige igitur
Vir Excellentissime, gloriosam hujus Diei messem quae in ejusdem[?]
cum Imperatore illo maximo Te gloriae Societatem saltem magnã
ex parte cooptat. Quid enim Auditores Spectatissimi, ob Oculos
cernimus; Praefectum summum inter improbos Reipublicae Labores,
etiam et rem nostram literariam Cordi habentem, & Almam matrem
praesentia sua condecorantem. Alma Mater Academia quadet [?]
tanto Filio & nos filioli ejus assurgentes & exultantes Beatam

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

sgitelmanwilloughby

"Quadet" (second to last line from the bottom) is not a Latin word. Unclear on what this word actually should be.