[Letter from Fr Hugh de Burgo OFM to the Cardinal Protector, Dublin, 17th November 1624.]

ReadAboutContentsHelp
Letter from Fr Hugh de Burgo OFM to the Cardinal Protector, Dublin, 17th November 1624. Written: Dublin, Ireland ; created: 17 November 1624

Pages That Need Transcription

p. 1
Needs Review

p. 1

ordinarii e per concessioni de facolta e de beni Eccl[esiast]ici. 7 et ultim. Circa li beni eccl[esiast]ici asurpati anche da Catholici - In Ggiuditio dell parochi et conuenti del Religiosi.

Ill[ustrissi]me [Padr?]one

Quod hactenus non scripserim, Ill[ustrissi]mæ Bona[?]oni suæ, causa fuit, peregre me a portubus marinis, vbi nauium commoditas haberi possit, abfuisse. modo dublinium reuersus, et commoditatem hanc nactus, nihil aliud occurrit scribendum, præter Regni hujus afflicti, quotidianas et inauditas calamitates, quas coram videre Monstret ad Lacrymas pectora ipsissimis silice & calybe chariora Nihil enim est hic videre In Curia [p/D?]ubliniensi, nisi antiquæ nobilitatis extinctionem, ciuium et oppidanorum depauperationem, pupillorum expilationem, fiduarum oppressionem, et vt verbo absoluam, omnis generis Catholicorum ægiptiacam contritionem Nuperrime contra omnes prodiit decretum, de exiguenda a singulis Regni capitibus, muletâ, quam ordinauit exiguendam Elizabeta a [nox?] frequentantibus synagas, Calvinianas Cujus Exactio Tyrannica, Regnum hoc pæne exhaustum, omnimode pessundabit, nisi extraordinarie diuina succurrat prouidentia.

Ab aliquot annis Rex (male Instigantibus huius Regni Conciliaris) colonias Anglo Scotorum, et Scoto Anglorum, In duabus Regni provinciis, Instituit antiquissimæ nobilitatis viros Illustres, suis patrimoniis et Latifundiis spoliando, eaque illis Scotis, vel hæreticis Anglis, sub Conditione promouendæ hæresis Concedendo: vnde Euenit hæresem maxime serpsisse et radices in illis Regni partibus egisse, modo Etiam conatur similes Colonias In alias Regni provincias Inducere, In Conaciam Videlicet, et Momoniæ partem, nullo Juris ordine, vel Legum municipalium Regni Regulis seruatis. Nobiles ad Legum patriæ Beneficium confugiunt Rogantque s[ummu]m ens sibi fieri. Tum statim; si vel minimum In defensionem allegare

Last edit 21 days ago by Kaivy
p. 2
Needs Review

p. 2

Voluerint, Rebelles, et seditiosi papistæ appellantur, In Compedes et Carceres Conjiciuntur ubi squaloribus et miseriis tandem Cruciantur donec vel se tantæ Tyrannidi, submittunt, vel si Constantes sint pro suæ Justitiæ defensione, Carceris tædiis et miseriis exiesi, diem finium, tædet animam meam visæ meæ dum gentem Inoxiam, et orthodoxæ fidei tenacissimam, tam tyrannice egi video, In vinea re me Consolor, quod omnes has Calamitates pro fide Christi patiantur, hic tribulationibus adeo Immissis purgandi, vt granum purum appareant In Conspectu dei A fr[atr]ibus nostris qui sunt meo Missione Scoticæ nuper audiui per quorum manus deus mirabilia efficit plurima præstare possint nisi obesset nimia ægestas et Inopia Illa enim pars Scotiæ tam est pauper vt vix In ea Invenire possint quo se frugalissime sustentent. Expecto unam exactam relationem omnium quæ gesserunt, quam vobis (si deus [eo?] me reduxerit Incolumem) feram.

Inueni hic unam particulam marmoreæ imaginis, detruncatæ per hæreticos, dum In omnes Ecclesiarum nostrarum Imagines rabie plusquam Canina, Sauirent; [Causam?] Illustrissimæ D[ominæ?] Suæ transmitto, utinam dignior et majoris momenti esset; Reliqua alia occasio occurreret quâ ego obsequium meum, quod totaliter deuoui Illustrissimæ D[ominæ?] Suæ voluntati Intimare possim. Deus op. max. Ill[ustrissi]mam D[ominam?] Suam pro voto meo diu sospitet, ad Ecclesiæ et Regni Nostri afflictissimi singulare solamen. Dublinio 17 Novemb. stilo veteri. 1624.

Ill[ustrissi]mæ [Donaoi?] Suæ obsequiis deditissimus

fr hugo de Burgo

Last edit 21 days ago by Kaivy
Displaying all 2 pages