[Prose composition written by Fr Luke Wadding OFM giving thanks and praise to the Spanish vice-regent, the senate and nobility of Naples.]

ReadAboutContentsHelp
Prose composition written by Fr Luke Wadding OFM giving thanks and praise to the Spanish vice-regent, the senate and nobility of Naples. Page 42 is blank and was not scanned.

Pages

vol. 1, p. 39
Complete

vol. 1, p. 39

Excellentissimo Proregi Illustrissimo Senatui Nobilissimo Populo Neapolitano Fr Lucas Waddingus

Proregi, Senatui, P.q. Neapolitano Fr Lucas Waddingus

Quoties imperii vestri sedem solo uberrimam, caelo saluberrimam aspicio, toties naturam ipsam, et qui supra naturam est, in rem vestram certasse contemplor. Quid enim rerum genitrix tellus occulto condidit sinu, quod in vos expanso gremio abunde non affudit? In circuitu vestro agri [optimi], valles irriguae, vernantes colles, montes fructiferi, horti pingues, consita viridaria, bis gravidae segetes, semper penduli fructus, perpetua denique Liberi et Cereris in faenus vestrum provocatio. Alibi tellus fructificat, apud vos luxuriat, et quantum germinare possit, toto explicat conatu. A terra si ad littus provocemur, quanta vestri maris hospitalitas? quot nobiles portus? qualia illa maris [?ia]? quam placidi sinus, tam suis aquis tranquilli, quam circumamictis montibus venusti? Audacter et vere dixerim, universâ elegantiâ nullam esse urbem, quae istam vestram superet, imo nec adaequet. Huc omnes nationes confluunt, hic omnium gentium commercia, huc preciosa quaeque e remotissimis finibus aductuntur, hic deliciarum et orbis compendium: etenim per alias regiones prouide reperitur distributum, quod hic diligentissime non habeatur collectum? Ingentia haec sunt naturae beneficia, sed non minora divina: "dii ipsi", (ut illud Laberianum de Caesare usurpem) "nihil vobis negaverunt". Humanae salutis author fidem sacrosanctam in vobis inchoatam voluit per Apostolorum Principem, ille per suos discipulos propagatam. His cultoribus adeo crevit, altasque in vobis egit radices religio Christiana, ut nullis aduersitatibus concuti, nullis potuerit erroribus corrumpi. Tentarunt quidem impii persecutores pulchro germine pullulantem exscindere, sed praeter spem sacri sanguinis irriguo abundantius germinauit, et sparsis, veluti semine, cruoris guttulis

Last edit about 3 years ago by Stephen
vol. 1, p. 40
Complete

vol. 1, p. 40

guttulis ("etenim semen est sanguis Christianorum" * ) in immensum aucti fideles, quippe "grana quae singula cadebant, multiplicata prodibant." + In eam itaque abiistis amplitudinem, et creuistis pietatem, quae vix fidem veritatis assequatur. Ubinam gentium tam splendida religionis ornamenta? Ubi tam frequentes arae? tam splendida templa? tanta sacrorum hominum multitudum? Surrexit profecto urbs vestra in tantam sanctitatem, opes sacras, diuini cultus splendorem, ecclesiarum multitudinem, ut tota ciuitas templum unum videatur, et caelo iam verticem intulisse. Ad haec; quanti vobis circumstant Tutelares? quales e caelo designati patroni? magno Januario, vestro Antesignano, quot accesserunt vel apud vos nati, vel aliunde transmissi? E Graecia acciti, ex remotissimis Indorum plagis avocati, ex ultimis Lusita[niae] finibus accersiti, ex diuersis Italiae partibus congregati, qui tanquam [sta?]tionarii praesides urbem hanc, numini charam, assidue protegunt, et defendant. E Piceno missus Iacobus, tempore, non dignitate, primis inferior; cuius aeterna in vos merita, perpetua rependitis veneratione. Nullius aram frequentius colitis; nullius opem humilius imploratis, nullius memoriam nobiliori celebratis apparati. Paulo postquam e vobis in caelum recessit, ex vobis fuit, qui heroica facta, heroico carmine referrat, et [sub?]acti mundi, partique caeli occineret triumphum. Inuidit sors tantam hominis gloriam, digne decantatam, et abscondit; sed abolere non potuit, nolente deo humanis laudibus priuari, quem ipse diuinis honoribus illustravit. Ad meos tandem manus opus peruenit, et vobis mittendum iudicaui, ut apud vos ortum, a vobis lucem accipiat, et post obliuionis tenebras splendore vestro clarius resurgat. In ipsa infantia talem suum faetum repulauit doctissimus author, ut summo omnium Antistiti Innocentio octauo dicandum aestima~nt; ego prouectioris aetatis tanti facio ut vobis censeam destinandum, et quod uni, etsi sumpremo, inde missum est, omnibus nobilissimi regni ordinibus remittandum. Leve est munus, si opellae moles spectatur; non leve, si authoris, argumenti, doctrinae et temporis ratio habeatur. Author est

* [Ter]tull. in Apolog. [ ] in fine

+ Leo serm. i. de [S]s. Petr. et Paulo.

Last edit about 3 years ago by Stephen
vol. 1, p. 41
Complete

vol. 1, p. 41

est Tarentinus Archiepiscopus; argumentum, illustris vestri patruoni gloria; doctrina, non vulgaris, sed pro illius aevi conditione singularis; tempus, annorum ultra centum quinquagenta, quod maiorem conciliauit authoritatem: "bonorum" etenim "authorum scriptis cum aetate dignitas et pondus accedit." * Ita hic videbitis, si tanti erit legere. Valete.

* Thucyd.L.i.

Last edit about 3 years ago by Stephen
Displaying all 3 pages