vol. 1, p. 39

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Excellentissimo Proregi
Illustrissimo Senatui
Nobilissimo Populo
Neapolitano
Fr Lucas Waddingus

Proregi, Senatui, P.q. Neapolitano
Fr Lucas Waddingus

Quoties imperii vestri sedem solo uberrimam, caelo salu-
berrimam aspicio, toties naturam ipsam, et qui supra
naturam est, in rem vestram certasse contemplor. Quid
enim rerum genitrix tellus occulto condidit sinu, quod
in vos expanso gremio abunde non affudit? In circuitu ves-
tro agri [optimi], valles irriguae, vernantes colles, montes fruc-
tiferi, horti pingues, consita viridaria, bis gravidae segetes,
semper penduli fructus, perpetua denique Liberi et Cereris in
faenus vestrum provocatio. Alibi tellus fructificat, apud vos
luxuriat, et quantum germinare possit, toto explicat conatu.
A terra si ad littus provocemur, quanta vestri maris hospi-
talitas? quot nobiles portus? qualia illa maris [?ia]? quam
placidi sinus, tam suis aquis tranquilli, quam circuma-
mictis montibus venusti? Audacter et vere dixerim, universâ
elegantiâ nullam esse urbem, quae istam vestram superet,
imo nec adaequet. Huc omnes nationes confluunt, hic omnium gen-
tium commercia, huc preciosa quaeque e remotissimis finibus
aductuntur, hic deliciarum et orbis compendium:
etenim per alias regiones prouide reperitur distributum,
quod hic diligentissime non habeatur collectum? Ingentia
haec sunt naturae beneficia, sed non minora divina: "dii
ipsi", (ut illud Laberianum de Caesare usurpem) "nihil vobis
negaverunt". Humanae salutis author fidem sacrosanctam in vobis inchoatam
voluit per Apostolorum Principem, ille per suos discipulos
propagatam. His cultoribus adeo crevit, altasque in vobis e-
git radices religio Christiana, ut nullis aduersitatibus con-
cuti, nullis potuerit erroribus corrumpi. Tentarunt
quidem impii persecutores pulchro germine pullulantem
exscindere, sed praeter spem sacri sanguinis irriguo abun-
dantius germinauit, et sparsis, veluti semine, cruoris gut-
tulis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page