5

OverviewTranscribeVersionsHelp

Here you can see all page revisions and compare the changes have been made in each revision. Left column shows the page title and transcription in the selected revision, right column shows what have been changed. Unchanged text is highlighted in white, deleted text is highlighted in red, and inserted text is highlighted in green color.

4 revisions
alester5 at Oct 09, 2020 01:00 PM

5

[fol. 3r]

et margaritis. Et aliis lapidibus rubeis et viridibus quod obtulit Ysabellis regina Anglie in quo est caput be Ulfie.

Item vas cristallinum cum pede argenteo deaurato ad modum lanterne in quo sunt reliquie de beato Nichasio et bo. Eligio et pluribus aliis quod donavit Dns. G[uillaume]. [B]Ursi.

Item vas argenteum ad modum feretri, in quo reponuntur reliquie que deferuntur cum beato Honorato.
Item vas rotundum argenteum longum ad modum rotuli magni in quo infìxi sparsim lapides preciosi.

Item sex bachinos argenteos pendentes in ecclesia. Scilicet unum ante crucifixum. alium in medio chori. Tres simul vinctos ante altare. Et sextum ante corpora sanctorum.

Item habemus unam mitram pulchram que fuit bone memorie Dni. Bernardi epi. in qua plures lapides deficiunt.
Item anulum aureum cum saphiro candido.
Item unum pomum argenteum ad manus calefaciendas
% Item alium anulum episcopalem.
Item unam (parvam) pixidem argenteam in qua sunt iij anuli parvi precii quorum unus fractus. Et alius sine lapide.
Item unum berilum album pro igne novo faciendo. Et alium viridem pro eodem.
Item unum vas eburneum magnum ad modura arche. in quo fuerunt dudum sanctuaria.
Item unam parvam pixidem eburneam.
Item aliam parvam pixidem eburneam in qua solebat reponi panis ad celebrandum.

Item tres pectines eburneos veteres.
Item cornetum eburneum parvi precii.

Item quoddam vas argenteum deauratum factum ad modum pinaculi. in quo sunt reliquie beate Marie Magdalene et bi. Stephani martiris de dono Dni. Iohannis Monachi.

% Item unum vas lapideum auro ligatum cum pipula argentea de quo miscetur in communione die Pasche.//

5

[fol. 3r]

et margaritis. Et aliis lapidibus rubeis et viridibus quod