Amiens_Cathedral_Inventory_1347

ReadAboutContentsHelp

Pages

6
Needs Review

6

[fol 3v]

HEC SUNT VOLUMINA LIBRORUM.

Primo nos habemus missale novum cum epistolis et evangeliis in duabus pecus pro magno altari. Item aliud missale pulchrum completum. Quod sepius est in archa retro altare. Item unum missale ad missas diei et mortuorum in duabus pechus. Quod presbiteri illarum missarum penes se habent.

Item evangelia et epistolas in uno volumine parvo. Item volumen evangeliorum coopertum de corio in quo legitur cotidie. Item volumen evangeliorum. quod fuit Dni. Reginaldi de Nimpha. Item evangeliarium quod fuit remotum propter pondositatem a textu deaurato cum imaginibus elevatis. Item epistolarium quod fuit predicti Reginaldi de Nimpha. Item vetus epistolarium quod fuit remotum de asseribus de argento coopertum albo corio.

Item duo gradalia cum duobus tropariis nova cum similis voluminis. Item tria gradalia vetera.

Item unum troparium parvum rubro corio tectum.

Item novum librum continentem officia ad regendum chorum a precantore et cantore in sollemnitatibus quem dedit magr. Firminus ad latus cantor.

Item quinque libros qui deferuntur ad processiones tempore rogationum Item vj. libellos ad sepeliendum mortuos.

Item antiphonarium novum in tribus pecus. Item aliud novum antiphonarium in cathenatum iuxta altare. Item duo antiphonaria quorum unum est bonum et aliud vetus. Item antiphonarium parvum quod Dni. Michaelis de Hotoia.

Item unum collectarium novum cum manuali in uno volumine. Item unum collectarium. Item unum parvum collectarium. tectum rubeo corio in quo sunt plures misse. Item unum psalterium cum hymnis et collectis in cathenatum retro altare.

Last edit over 3 years ago by alester5
7
Needs Review

7

[fol. 4r]

Item aliud psalterium feriale, cum hymnis et collectis. Item unura vetus psalterium cum hymnis. tropario alba, et offendis parvi valoris.

Item unum martirologium novum pulcrum in duabus pechis albo corio tectis et clavatis. Item aliud martirologium tenuissimo volumine non tectum. Item martirologium vetus in duabus pechus.

Item unum ordinarium compositum a Dno. Radulpho de Robereto. Item aliud ordinarium vetus tenue coopertum asseribus nudis. Item ordinarium ecclesie romane in veteri volumine grosso non tecto. Item ordinarium novum compositum per Dnm J. Monachi in cathenatum in choro. Item aliad parvum retro altare in cathcnatum.

Item librum organicum pulchrum qui fuit magri Firmini ad latus cantor. Item aliud organicum. qui fuit Dni. Radulphi barbitonsor. Item aliuin organicum. qui fuit magri Petri de cruce.

Item unum volumen ab antiquis continens. Iob. Hester. Esdras. Machabeor. et Cantica Canticor. in quo legitur suo tempore Item volumen novum in quo cotinnntur epistole Pauli. Epistole canonice. Actus apostolorum. Apocalipsis. Lib regum. et quinque libri Salomonis.

Item pentateucum Moysi clavatum in quo legitur suo tempore. Item quatuor magnos prophetas. et xij. parvos in uno volumine de grossa litera non glosatos. in quo legitur suo tempore. Item volumen omeliarum continens sermones qui leguntur dominicis diebus a septuagesima usque ad Pascha. Item omeliarium novum in quo legitur dominicis diebus per totum annum. Item volumen omeliarum grossum satis nonvum. Item aliud volumen omeliarum in quo continentur sermones et omelie de communi sanctorum. Item duo volumina omeliarum vetera. Item omelias Ieronimi super Marcum in volumine corio cooperto (rubro).

Item duo volumina magna passionum sanctorum in quibus legitur suo tempore. Item librum parvum in quo continentur passiones aliquorum et Cantica Canticor. Dni. Sabinensis.

Last edit over 3 years ago by alester5
8
Needs Review

8

[fol. 4v]

Item volumen novum passionum martirum albo corio tectum quod incipit in vig. bi. Andree appli et fìnit in festo Gervasii et Prothasii martirum cum quibusdam additionibus novis. Item duos libros antiquos bonos de passionibus sanctorum.

Item librum decalogorum beati Gregorii.

Item habemus bibliam in duabus pecus. Item bibliam in duobus voluminibus. Quorum unum est rubeum et alterum viridum. Item bibliam in volumine non tecto corio. Item bibliam in duobus voluminibus albo corio tectis et clavatis.

Item epistolas Pauli non glosatas in veteri volumine clavato. Item volumen de antiquis in quo continentur epistole Pauli. Epistole cononice. Actus aplorum. Apocalipsis. Liber regum et quinque libri Solomonis.

Item epistolas Pauli non glosatas. et evangelium Iohis glosatum non bonum ordinatum cum actibus aplorum et Apocalipsi in uno voluminealbo corio tecto. Item epislolas Pauli glosatas in parvo volumine tecto albo corio.

Item unum Psalter pulchrum glosatum in duobus voluminibus. Item unum Psalter parvum glosatum in volumine non tecto corio. Item Cassiodorum super psalterium in tribus pechus coopertum albo corio. Item Augustinum super terciam partem Psalter in volumine albo corio tecto. Item Augustinum de verbis Dni. et Pauli apli in volumine tecto albo corio. Item expositiones Gregorii super psalmos et super prophetas in volumine tecto albo corio. Item quatuor libros regum. et duos paralipomenon glosatos in pulchro volumine tecto albo corio. Item Ysaiam Iheremiam glosatos in albo volumine. Item expositiones Gregorii super Ezechielem. et Ambrosii super Lucam. Item quedam scripta super quatuor evangelistas in parvo volumine cum asseribus nigris absque corio.

Item librum Origenis super prophetas. Item librum Senece de naturis rerum albo corio tectum.

Last edit over 3 years ago by alester5
9
Needs Review

9

[fol. 5r] Item Ruffinum super Numeros et Levticum in uno volumine tecto albo corio.

Item Solinum de mirabilibus mondi et situ terrarum in tenuissimo volumine tecto albo corio. Item tercium et quartum libros sententiarum io minimo volumine tecto albo corio. Item Josue. Judicum. Ruth. Esdram. Neemiam. Thobiam. Iudich. Hester et Machabeor. glosatos in uno volumine tecto albo corio.

Item librum magnum Augustini de trinitate. Item Boecium de trinitate in parvo volumine tcctum albo corio.

Item summam magri Guillmi Attissiodorensis in albo volumine.

Item Papiam in duobus voluminibus qui fuit magri Thome Gressin in cathenatum. Item parabolas Salomonis cum aliis sermonibus glosatas in parvo volumine non tecto.

Item librum episcopalem tectum rubeo corio qui intitulatur. Incipit ordo ad faciendum clericum. Item alium librum intitulatum. Incipit ordo vel examinatio in ordinatione episcopi. Item alium librum intitulatum. Benedictio in die natali Dni. tectum rubeo corio cum camisiis lineis. Item alium librum corio virido tectum. Intitulatum. ordo septem ecclesiasticorum graduum

Item repertorium Guilli. Durandi coopertum asseribus nudis. (De Divione habet.) Item librum coopertum rubeo corio sine asseribus notatum in quo sunt passiones et benedictio cerei. Item summam Brocardi que incipit de Symonia. (De Antonno habet.)

Item habemus librum Ricardi de sco. Victore in uno volumine tectum albo corio clavato cuius prologus incipit accipe carissime Item librum episcopalem. qui incipit. reconsiliatio ecclesie violate. Item epistole Senece ad Paulum et Lucillum qui incipit. in secundo solio sum cum omnibus.

Last edit over 3 years ago by alester5
10
Needs Review

10

[fol. 5v]

HEC SUNT VESTIMENTA SERICA ECCLESIE.

Primo nos habemus vestimenta alba pulcherrima integra ex dono Dni. Mathei Rubei huius ecclesie cancellarii cardinalis. Item vestimeta alba pulchra integra bordata ex dono reverendi Patris Dni. Guilli Amb. epi. Item vestimenta integra liliata de armis Francie ex dono magri Radulphi archidiaconi pontivensis. Item vestimenta integra de samito violeto ex dono Dni. Guilli. epi. prelibati.

Item vestimenta pulchra integra rubea ex dono predicti Dni. epi. Item vestimenta integra de panno rubeo deaurato. Item vestimenta integra de samito albo dyasprato. Item vestimenta integra virida pulchra de samito. Item vestimenta integra de cathesamito albo. Item vestimenta integra bona de rubeo samito. Item vestimenta integra alba aureata que vocantur baudekin que fuerunt Dni. Bernardi epi. Item vestimenta integra rubea deaurata. Item vestimenta integra vetera alba de panno dyaprato. Item vestimenta integra cotidiana reparata vetera de rubeo samito. Item vestimenta integra dissimilia de pannis deauratis rudibus que venerunt de abbatia Aquicintensi . Item vestimenta integra de serico panno solsequata seu tieullata. Item vestimenta integra de samito nigro pro defunctis in magnis duplis. Item vestimenta integra virida de samito detincto in limbis deaurata. Item vestimento integra foriota de syndone yndea. Item vestimenta integra nigra pro defunctis. Item vestimenta integra de viridi samito levi. Item vestimenta virida et vetera de samito absque dalmaticam. Item vestimenta rubea cum rotis.

Item vestimenta rubea pulcherrima. ex opere broudura de dono Dni Iohis Monachi.

Item habemus duas casulas rubeas quarum una est tota rubea et altera cum grifonibus deauratis. Quas dyaconi et subdyaconi induunt in Passione Dni.

Last edit over 3 years ago by alester5
Displaying pages 6 - 10 of 15 in total