Ecclesiastical Inventories

Pages That Need Review

Amiens_Cathedral_Inventory_1347

5
Needs Review

5

[fol. 3r]

et margaritis. Et aliis lapidibus rubeis et viridibus quod obtulit Ysabellis regina Anglie in quo est caput be Ulfie.

Item vas cristallinum cum pede argenteo deaurato ad modum lanterne in quo sunt reliquie de beato Nichasio et bo. Eligio et pluribus aliis quod donavit Dns. G[uillaume]. [B]Ursi.

Item vas argenteum ad modum feretri, in quo reponuntur reliquie que deferuntur cum beato Honorato. Item vas rotundum argenteum longum ad modum rotuli magni in quo infìxi sparsim lapides preciosi.

Item sex bachinos argenteos pendentes in ecclesia. Scilicet unum ante crucifixum. alium in medio chori. Tres simul vinctos ante altare. Et sextum ante corpora sanctorum.

Item habemus unam mitram pulchram que fuit bone memorie Dni. Bernardi epi. in qua plures lapides deficiunt. Item anulum aureum cum saphiro candido. Item unum pomum argenteum ad manus calefaciendas % Item alium anulum episcopalem. Item unam (parvam) pixidem argenteam in qua sunt iij anuli parvi precii quorum unus fractus. Et alius sine lapide. Item unum berilum album pro igne novo faciendo. Et alium viridem pro eodem. Item unum vas eburneum magnum ad modura arche. in quo fuerunt dudum sanctuaria. Item unam parvam pixidem eburneam. Item aliam parvam pixidem eburneam in qua solebat reponi panis ad celebrandum.

Item tres pectines eburneos veteres. Item cornetum eburneum parvi precii.

Item quoddam vas argenteum deauratum factum ad modum pinaculi. in quo sunt reliquie beate Marie Magdalene et bi. Stephani martiris de dono Dni. Iohannis Monachi.

% Item unum vas lapideum auro ligatum cum pipula argentea de quo miscetur in communione die Pasche.//

Last edit over 3 years ago by alester5
6
Needs Review

6

[fol 3v]

HEC SUNT VOLUMINA LIBRORUM.

Primo nos habemus missale novum cum epistolis et evangeliis in duabus pecus pro magno altari. Item aliud missale pulchrum completum. Quod sepius est in archa retro altare. Item unum missale ad missas diei et mortuorum in duabus pechus. Quod presbiteri illarum missarum penes se habent.

Item evangelia et epistolas in uno volumine parvo. Item volumen evangeliorum coopertum de corio in quo legitur cotidie. Item volumen evangeliorum. quod fuit Dni. Reginaldi de Nimpha. Item evangeliarium quod fuit remotum propter pondositatem a textu deaurato cum imaginibus elevatis. Item epistolarium quod fuit predicti Reginaldi de Nimpha. Item vetus epistolarium quod fuit remotum de asseribus de argento coopertum albo corio.

Item duo gradalia cum duobus tropariis nova cum similis voluminis. Item tria gradalia vetera.

Item unum troparium parvum rubro corio tectum.

Item novum librum continentem officia ad regendum chorum a precantore et cantore in sollemnitatibus quem dedit magr. Firminus ad latus cantor.

Item quinque libros qui deferuntur ad processiones tempore rogationum Item vj. libellos ad sepeliendum mortuos.

Item antiphonarium novum in tribus pecus. Item aliud novum antiphonarium in cathenatum iuxta altare. Item duo antiphonaria quorum unum est bonum et aliud vetus. Item antiphonarium parvum quod Dni. Michaelis de Hotoia.

Item unum collectarium novum cum manuali in uno volumine. Item unum collectarium. Item unum parvum collectarium. tectum rubeo corio in quo sunt plures misse. Item unum psalterium cum hymnis et collectis in cathenatum retro altare.

Last edit over 3 years ago by alester5
7
Needs Review

7

[fol. 4r]

Item aliud psalterium feriale, cum hymnis et collectis. Item unura vetus psalterium cum hymnis. tropario alba, et offendis parvi valoris.

Item unum martirologium novum pulcrum in duabus pechis albo corio tectis et clavatis. Item aliud martirologium tenuissimo volumine non tectum. Item martirologium vetus in duabus pechus.

Item unum ordinarium compositum a Dno. Radulpho de Robereto. Item aliud ordinarium vetus tenue coopertum asseribus nudis. Item ordinarium ecclesie romane in veteri volumine grosso non tecto. Item ordinarium novum compositum per Dnm J. Monachi in cathenatum in choro. Item aliad parvum retro altare in cathcnatum.

Item librum organicum pulchrum qui fuit magri Firmini ad latus cantor. Item aliud organicum. qui fuit Dni. Radulphi barbitonsor. Item aliuin organicum. qui fuit magri Petri de cruce.

Item unum volumen ab antiquis continens. Iob. Hester. Esdras. Machabeor. et Cantica Canticor. in quo legitur suo tempore Item volumen novum in quo cotinnntur epistole Pauli. Epistole canonice. Actus apostolorum. Apocalipsis. Lib regum. et quinque libri Salomonis.

Item pentateucum Moysi clavatum in quo legitur suo tempore. Item quatuor magnos prophetas. et xij. parvos in uno volumine de grossa litera non glosatos. in quo legitur suo tempore. Item volumen omeliarum continens sermones qui leguntur dominicis diebus a septuagesima usque ad Pascha. Item omeliarium novum in quo legitur dominicis diebus per totum annum. Item volumen omeliarum grossum satis nonvum. Item aliud volumen omeliarum in quo continentur sermones et omelie de communi sanctorum. Item duo volumina omeliarum vetera. Item omelias Ieronimi super Marcum in volumine corio cooperto (rubro).

Item duo volumina magna passionum sanctorum in quibus legitur suo tempore. Item librum parvum in quo continentur passiones aliquorum et Cantica Canticor. Dni. Sabinensis.

Last edit over 3 years ago by alester5
8
Needs Review

8

[fol. 4v]

Item volumen novum passionum martirum albo corio tectum quod incipit in vig. bi. Andree appli et fìnit in festo Gervasii et Prothasii martirum cum quibusdam additionibus novis. Item duos libros antiquos bonos de passionibus sanctorum.

Item librum decalogorum beati Gregorii.

Item habemus bibliam in duabus pecus. Item bibliam in duobus voluminibus. Quorum unum est rubeum et alterum viridum. Item bibliam in volumine non tecto corio. Item bibliam in duobus voluminibus albo corio tectis et clavatis.

Item epistolas Pauli non glosatas in veteri volumine clavato. Item volumen de antiquis in quo continentur epistole Pauli. Epistole cononice. Actus aplorum. Apocalipsis. Liber regum et quinque libri Solomonis.

Item epistolas Pauli non glosatas. et evangelium Iohis glosatum non bonum ordinatum cum actibus aplorum et Apocalipsi in uno voluminealbo corio tecto. Item epislolas Pauli glosatas in parvo volumine tecto albo corio.

Item unum Psalter pulchrum glosatum in duobus voluminibus. Item unum Psalter parvum glosatum in volumine non tecto corio. Item Cassiodorum super psalterium in tribus pechus coopertum albo corio. Item Augustinum super terciam partem Psalter in volumine albo corio tecto. Item Augustinum de verbis Dni. et Pauli apli in volumine tecto albo corio. Item expositiones Gregorii super psalmos et super prophetas in volumine tecto albo corio. Item quatuor libros regum. et duos paralipomenon glosatos in pulchro volumine tecto albo corio. Item Ysaiam Iheremiam glosatos in albo volumine. Item expositiones Gregorii super Ezechielem. et Ambrosii super Lucam. Item quedam scripta super quatuor evangelistas in parvo volumine cum asseribus nigris absque corio.

Item librum Origenis super prophetas. Item librum Senece de naturis rerum albo corio tectum.

Last edit over 3 years ago by alester5
9
Needs Review

9

[fol. 5r] Item Ruffinum super Numeros et Levticum in uno volumine tecto albo corio.

Item Solinum de mirabilibus mondi et situ terrarum in tenuissimo volumine tecto albo corio. Item tercium et quartum libros sententiarum io minimo volumine tecto albo corio. Item Josue. Judicum. Ruth. Esdram. Neemiam. Thobiam. Iudich. Hester et Machabeor. glosatos in uno volumine tecto albo corio.

Item librum magnum Augustini de trinitate. Item Boecium de trinitate in parvo volumine tcctum albo corio.

Item summam magri Guillmi Attissiodorensis in albo volumine.

Item Papiam in duobus voluminibus qui fuit magri Thome Gressin in cathenatum. Item parabolas Salomonis cum aliis sermonibus glosatas in parvo volumine non tecto.

Item librum episcopalem tectum rubeo corio qui intitulatur. Incipit ordo ad faciendum clericum. Item alium librum intitulatum. Incipit ordo vel examinatio in ordinatione episcopi. Item alium librum intitulatum. Benedictio in die natali Dni. tectum rubeo corio cum camisiis lineis. Item alium librum corio virido tectum. Intitulatum. ordo septem ecclesiasticorum graduum

Item repertorium Guilli. Durandi coopertum asseribus nudis. (De Divione habet.) Item librum coopertum rubeo corio sine asseribus notatum in quo sunt passiones et benedictio cerei. Item summam Brocardi que incipit de Symonia. (De Antonno habet.)

Item habemus librum Ricardi de sco. Victore in uno volumine tectum albo corio clavato cuius prologus incipit accipe carissime Item librum episcopalem. qui incipit. reconsiliatio ecclesie violate. Item epistole Senece ad Paulum et Lucillum qui incipit. in secundo solio sum cum omnibus.

Last edit over 3 years ago by alester5
10
Needs Review

10

[fol. 5v]

HEC SUNT VESTIMENTA SERICA ECCLESIE.

Primo nos habemus vestimenta alba pulcherrima integra ex dono Dni. Mathei Rubei huius ecclesie cancellarii cardinalis. Item vestimeta alba pulchra integra bordata ex dono reverendi Patris Dni. Guilli Amb. epi. Item vestimenta integra liliata de armis Francie ex dono magri Radulphi archidiaconi pontivensis. Item vestimenta integra de samito violeto ex dono Dni. Guilli. epi. prelibati.

Item vestimenta pulchra integra rubea ex dono predicti Dni. epi. Item vestimenta integra de panno rubeo deaurato. Item vestimenta integra de samito albo dyasprato. Item vestimenta integra virida pulchra de samito. Item vestimenta integra de cathesamito albo. Item vestimenta integra bona de rubeo samito. Item vestimenta integra alba aureata que vocantur baudekin que fuerunt Dni. Bernardi epi. Item vestimenta integra rubea deaurata. Item vestimenta integra vetera alba de panno dyaprato. Item vestimenta integra cotidiana reparata vetera de rubeo samito. Item vestimenta integra dissimilia de pannis deauratis rudibus que venerunt de abbatia Aquicintensi . Item vestimenta integra de serico panno solsequata seu tieullata. Item vestimenta integra de samito nigro pro defunctis in magnis duplis. Item vestimenta integra virida de samito detincto in limbis deaurata. Item vestimento integra foriota de syndone yndea. Item vestimenta integra nigra pro defunctis. Item vestimenta integra de viridi samito levi. Item vestimenta virida et vetera de samito absque dalmaticam. Item vestimenta rubea cum rotis.

Item vestimenta rubea pulcherrima. ex opere broudura de dono Dni Iohis Monachi.

Item habemus duas casulas rubeas quarum una est tota rubea et altera cum grifonibus deauratis. Quas dyaconi et subdyaconi induunt in Passione Dni.

Last edit over 3 years ago by alester5
11
Needs Review

11

[fol. 6r]

Item casulam de panno yndo de Venissia cum leopardis croceis. Item casulam indam in qua cantatur in simpliibus anniversariis Item unam casulam ad leones croccos. Item duas casulas albas veteres in quibus cantatur in adventu. Item habemus dalmaticam indam deauratam in qua benedicitur cereus paschalis. Item aliam dalmaticam veterem albam parvi valoris. Item xxxij. albas paratas quarum tres sunt pulchriores de armis Francie et quinque aliarum indigeni reparatione. Item iij. albas paratas rubeas decamocas cum stolis manipulis ac coletis ejusdem panniItem casulam de panno yndo de Venissia cum leopardis croceis. Item casulam indam in qua cantatur in simpliibus anniversariis Item unam casulam ad leones croccos. (Quam habet M. G. de Mesnilio) Item duas casulas albas veteres in quibus cantatur in adventu.

Item habemus dalmaticam indam deauratam in qua benedicitur cereus paschalis. Item aliam dalmaticam veterem albam parvi valoris.

Item xxxij. albas paratas quarum tres sunt pulchriores de armis Francie et quinque aliarum indigent reparatione. Item iij. albas paratas rubeas decamocas cum stolis manipulis ac coletis ejusdem panni Item tres albas pulcherrimas ex opere broudure de dono Dni. J. Monachi. Item xi. albas non paratas.

Item vigenti ij stolas. (Quorum M. G. de Mesnilio habet unam.) Item duo stolas pulcherrimas ex opere broudure de dono Dni. J. Monachi.

Item quadraginta manipulos. Item iij. manipulos pulcherrimos ex opere broudure de dono Dni. J. Monachi.

Item quadragiuta|sex| colaria bona et mala. Item iij. colaria pulcherrima ex opere broudure de dono Dni. J. Monachi.

Item xx. pallas non paratas pro magno altari. Item sex palas paratas pro magno altari. Item unam pallam pulcherrimam de opere broudure ex dono Dni. J. Monachi. Item unam aliam pallam paratam armis Francie Item aliam pallam de filo operatam. Item quatuor pallas paratas pro parvo altari. Item xi. non paratas pro eodem altari.

Last edit over 3 years ago by alester5
12
Needs Review

12

NB [Fol. 6 v -- image is missing] *** Item sex paria custodiarum paratarum pro magno altari. Item duo paria custodiarum paratarum pro parvo altari. Item sex manutergia bona. Item tria manutergia pro aquila chori. ltem iiij. custodia ad corporalia. Item ij. pixides ad custodiendum panem. Item xij. palliola ad patenam tenendam. Item aliud palliolum ad communicandum in Pascha.

Item quater vigenti cum tredecim capis quarum una est alba cum grifonibus et aquilis et offresio litato ex utroque latere. et in medio cum ciboribus margaritinis. — Quinque albe bordate cum ymaginibus. — Sex rubee bordate. Quarum quinque sunt cum ymaginibus. Et una cum rosario aureo et avibus. — Due ynde bordate cum ymaginibus. — Due de armis Francie.— Due virides bordale cum ymaginibus. — Una que fuit Dni Guillmi de Planca. — Una que fuit Guilli. de Masticone ar-chidiaconi Amb.—Una que fuit Dni Lamberti de Duons. — Quadraginta mediocres de quibus ego Nichol prò tunicis pue-rorum et sic remauent xxxviij et vigenti odo cotidianc. — De istis sunt due cum sco. Honorato. Item unam capam pulcherrimam. rubeam cum liliis aureis et rosis argenteis ex ordinatone Dni. J. Monachi de maranciis ecclesie. Item unam indam ex dono Dni. J. de Campis. Item unam de panno aureo de dono Dni. Guerardi de Noclete. Item unam pulcherrimam ex opere broudature de dono Dni. J. Monachi. Item unam capam rubeam ex besandis aureis serviatam que fuit Dui. J. Courtois.

****

[Fol. 7r]

Item xxv. pannos sericos habemus. De quibus duo sunt duplices.

Item habemus bordam de samito rubeo qua paratur majus altare per dies adventus de hastilludii et dominica palmarum. Item unam parvam ejusdem coloris que ponitur super altare in ejusdem diebus. Item unum pannum de samito albo bordatum de quo paratur majus altare in magnis sollempnitatibus. Quem dedit Dnus. G. Amb. Eps. Item unum pannum de samito albo bordatum ejusdem coloris et operis qui ponitur supra altare in magnis sollempnitatibus.

Item pannum sericum veterem de quo solebat parari dictum altare cotidie. (Nec non ad parvum altare) Item pannum sericum viride factum ad modum pomorum pini deauratorum quo cotidie paratur altare. Item pannum tartarinum qui ponitur ante altare in parvis dupplis. Item ii. pannos deauratos latatos novos ad majus altare. Item ij pannos deauratos ad majus altare de armis Francie.

Item cortinam sericam viridem que in quadragesima ponitur inter chorum et altare. Item cortinas sericas semi rubeas. croceas et indas que dependent ad cornua majoris altaris. Item cortinas diverse facture ad idem altare. Item cortinas lineas ad idem altare in quadragesima.

Item xliij. palia.

Item xj. cortinas lineas.

Item decem trapezeta. quorum unum est ante altare et duo super lectum clericorum thesaurarie. Item quinque trapezeta violatia. Item unum aliud trapezetum. Item unum trapezetum quod fuit Dni. Johannis de Raineval. Item quatuor que fuerunt Dni. G. de Molanis quondam decani. Item xiiij. auricularia de serico diversorum colorum cooperta.

Last edit over 3 years ago by alester5
13
Needs Review

13

[Fol. 7r]

Item tempore quo factum fuit istud inventarium deferebatur conquesta operis ecclesie quedam reliquie que vocantur que pars ossis brachii beati Domicii in vase argenteo quadrato partim deaurato reposito in vase corino ad modum forgeti que postea reposita fuit in thesauraria.

Last edit over 3 years ago by alester5

LAbbaye_diSilvacane1289

2
Needs Review

2

- 153 Mantola, manteaux? Tria mantola , unum de velluto, et duo operata de cirico, IV, 6. – On trouve seulement dans Du Cange : mantum, mantellus, mantulus. Massissi, massif. Una crux argenti massissi magna, V, 1. PEGRIMASSATUM? Turribulum unum argenteum, pegrimassatum, veterum, de- vastatum, II, 47. Pistonum, pilon. Morterium de cupro cum pistono deffecto, I, 55. REBRONDATA, taillée. Crux argenti facta cum nodis , ad modum arboris rebrondatæ, V, 2. En provençal, le verbe rebrondar signifie encore l'ac- tion de tailler ou d'émonder un arbre. Safre, orfroi. Safre seu aurifres, III, 6. — Du Cange, au mot saffium , repousse la forme safie, qui pourtant est bien certaine. SENDALIA, de soie, de sendal. Duo floqueta rubea sendalia, IV, 4. - Du Cange n'a ce mot que dans le sens de sandales , et n'a pas accepté l'ad- jectif sendalia bien qu'il ait le substantif sendal, d'où l'autre dérive. INVENTAIRE DE L'ABBAYE DE SILVACANE. 1289. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno Incarnationis ejusdem 1289, scilicet 23die mensis junii. Notum sit cunctis presentibus atque fu- turis quod cum discretus vir Bertrandus de Ansoysio, jurisperitus, acces- sisset apud monasterium beate Marie Silvecane, ut locum tenens nobilis viri domini Raimundi Ruphi de Comis, militis, bajuli Aquensis, et mandato ipsius domini bajuli, super eo quod dicebatur, et ad aures curie regie per- venerat; quod in dicto monasterio multa mala et oprobria fiebant, et facere proponebantur, ratione discordie que dicebatur esse inter monachos dicti monasterii et quosdam alios forenses qui de novo ibi venerunt; et ne bona dicti monasterii per aliquem, vel per aliquos, dolose deperirentur, idem dominus Bertrandus de Ansoysio, convocatis prius coram eo monachis dicti monasterii, pro majori parte, et ipsis presentibus, inter alia, fecit de bonis inventis in diclo monasterio, ob doli maculam evitandam, omnisque fraudis tollendam suspicionem ..., inventarium ut infra sequitur. 1. In primis, invenit calices argenteos duodecim; unam cupam argen- team, cum qua, ut dicitur, communicabantur conversi dicti monasterii. 2. Item, quinque casublas de bauduquino et de cirico. 3. Item, Ires casiblas de samito rubeo. 4. Item, unam casiblam de cirico viridi.

Last edit over 3 years ago by Laura K. Morreale LLC
Displaying pages 1 - 10 of 96 in total