2

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

pede ipsius calicis quatuor gemme, duo pelles grossi
in cupa vero ejusdem calicis deficiunt. duo saphiri,
unus grenaz et unus esmerauda et in patena septem
parve gemme.
2. Item parvus calix aureus, cum patena. in quo
deficiunt quatuor pelles. (Venditus.)
3. Item duo calices argentei deaurati, cum.
4. Item magnus textus aureus, gemmatus, in quo
deficiunt duo grossi pelles, duodecim gemme grosse
et due modice, cum parte esmaillata, et deficit etiam
parumde argento in circumferentia. (Fuit reparatus.)
5. Item due tabule camaei cum esmailliis de cupro,
in quibus deficiunt, scilicet: in una earum duo camei
et très gemme in altera vero deficiunt quatuor
gemme.
6. Item alia tabula camaeorum esmaillata esmailliis
de opere Lemovicensi. Unus magnus camaeus et
unus minor et parum de argento in circumferentia
deficiunt. (Reparata fuit et nichil deficit.)
7. Item alia tabula camaeorum. in qua deficiunt tres
magni camei et parum de argento in circumferentia
que cum alia immediate precedenti refertur esse inventa
eo tempore quo alias factum fuit Inventarium
8. Item scrinius argenteus, in quo reperiuntur reliquie
de sancto Fiacrio. Super quo scrinio reponitur
et situatur quedam parva crux aurea gemmata, cum
crucifixo esmailliato in qua cruce deficiunt reliquie
que in ea fuisse dicuntur, et in ea etiam deficiunt
una magna esmerauda, tres pelles grossi et quoddam
parvum frustum auri in quo quidem reliquie fuisse
dicuntur que crux. In eodem scrinio reponitur
quidam parvus scrinius, in quo sunt dicte reliquie

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page