ArchiveMagdalena

ReadAboutContentsVersionsHelp
1

1

[178r]

Causa appellationis Petri Hugueti contra Mandalenam et cetera

Anno domini millesimo quadringentesimo septimo die martis xvi mensis Augusti in terciis. Existens et personaliter constitutus ad tribunal primarum appellationum in presencia et audiencia nobilis et circumspecti viri domini Antonii Barreme, dicte regie curie primarum appellationum et nullitatum civitatis Massilie judicis, discretus vir Petrus Hugueti magister ayssie citra tamen revocationem procuratorum suorum dicte civitatis, dicens noviter se appellasse a quadam ordinatione sive summa lata per nobilem virum Elziarum Audrici, locumtenentem magnifici et potentis viri Mathei de Bello Valle vicarii regii civitatis predicte, ad importunam, instanciam, et requisitionem dicte Mandalene seu eius procuratoris ?prout sue vel xxx? et volens dictam suam appellationem prosequi, eidem domino judici fidem fecit de dicta sua appellatione pro publicum instrumentum sumptum, scriptum, et signatum manu et signo magistri Petri Fresquerie ?juniori? notarii Massilie publici sub anno domini millesimo quadringentesimo septimo die vicesima septima mensis Julii, petens et requirens se habere pro presentato et necminus literas inhibitorias sibi concedi dirigendas dicto domino vicario seu eius locumtenentem a quo in forma consueta.

Et dictus dominus judex, viso dicto instrumento appellatorio, habuit dictum magistrem Petrum Hugueti pro presentato, iubens nichilominus fieri literas inhibitorias in forma consueta dirigendas prefato domino vicario seu eius locumtenentem a quo et ad producendum acta dictam appellationem tangenta quinque dierum terminum pro prima dilatione assignavit.

Hec scripsi ego Antonius Audebertii vicenotarius dicte curie.

Tenor dicti instrumenti appellatorii

In nomine domini nostri Jhesu Christi amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo quadringentesimo septimo die xxviia mensis Julii ?terc?

Last edit 4 months ago by Laura K. Morreale LLC
2

2

[178v]

[blank]

Last edit 5 months ago by Dan
3

3

[179r]

[blank]

Last edit 5 months ago by Dan
4

4

[179v]

Anno quo supra die lune xxprima dicti mensis Augusti in vesperis. Constitutus in presencia et audiencia nobilis viri domini Antonii Barreme curie regie primarum appellationum et nullitatum civitatis Massilie iudicis pro tribunali sedentis, dicens magister Petrus Hugueti citra revocationem procuratorum suorum et obtulit et presentavit eidem domino judici duos consimiles libellos unius eiusdem tenoris correctos quorum unum ex ipsis petiit in presenti processu affixari alium vero mitii ?parii sue? adverse et terminum sibi assignari ad respondendem eidem.

Et dictus dominus judex, receptis dictis duobus libellis, iussit fieri collationem de eisdem, qua facta iussit unum ex ipsis mitti parii mandari parii per [blank space] nuncium presentis curie presentem et intelligentem et terminum quinque dierum eidem assignari ad respondendum et inde refferat.

Qui nuncius yens et inde rediens retulit ipsi domino judici et michi notario subscripto se dictum libellum seu ?eius? copiam manualiter tradisse dicte Mandalene et terminum quinque dierum sibi assignasse ad respondendum dicto libello prout supra a dicto domino judici habuerat in mandato.

Hec scripsi ego Antonius Audebertii vicenotarius dicte curie.

Tenor dicti libelli hoc signo

[Sign of an adze or axe]

Last edit 4 months ago by Dan
5

5

[179v-180r]

[Detail plus inner margin of 179v]

Last edit 5 months ago by Dan
Records 1 – 5 of 177