180

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Show Translation
Img 0521

fol. 250r
infringere libertates presentis civitatis
de aliquid iniuriando? post recusationem
suspicionis predicte. Hec scripsi
ego qui supra Arnaudus Barrani notarius
curie predicte.

Anno quo supra, die martis quinta mensis
Julii, coram dicto nobili viro Elziario Andrici
locumtenente dicti domini vicarii in curia
predicta more maiorum pro tribunali sedente,
comparuit dictus dominus Bertrandus
Gonberti procuratorio nomine quo supra
petens citari partem ad procedendum
in causa presenti per alterium ex nunciis
presentis curie ad certam diem et horam
per dictum dominum locumtenentem assignandas,
de expensis protestando.

Page Notes

Please sign in to write a note for this page

Dan

5 July. The palace case resumes.