Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

6
Indexed

6

[180r]

Millesimo quadrigentesimo septimo, die lune xxii mensis Augusti ?horei? vesperorum fuerit producenti? dicti duo libelli per Petrum Hugueti et dictus dominus judex iussit dictos duos libellos in presentis actis ?xxx? .... et ad respondendum quinque.

Coram vobis nobili et circumspecto viro domino Anthonio Barreme, judice curie regie primarum appellationum et nullitatum civitatis Massilie, asserit et in iure proponit Petrus Hugueti, magister ayssie dicte civitatis, citra tamen revocationem procuratorum suorum, contra et adversus Magdalenam Coline et contra eius maritum et contra quemlibet ipsorum prout ipsos ?tangit? coniunctim seu divisim et contra quamcumque personam pro eis seu altero ipsorum in iudicio legitime comparentem. Dicens quod currente millesimo quadringentesimo septimo die vicesima septima mensis Julii, idem Petrus Hugueti appellavit ^a^ quadam summa minus debite lata per nobilem virum -AlsiariumElziarium Autrici domicelli viri magnifici et potentis -viri- Mathei de Bella Valle domini de Bicheria consiliarii regii vicarii civitatis Massilie locumtenentis cuiusquidem summe tenor sequitur et est talis. Constitutus in presencia et audiencia nobilis et egregii viri Elziarii Autrici locumtenentis magnifici et potentis viri Mathei de Bello Valle consiliarii domini de Bicheria ?vicarii? regii civitatis Massilie, Petrus Hugueti magister ayssie dicte civitatis citra tamen revocationem procuratorum suorum, dicens quod idem dominus locumtenens die martis duodecima huius mensis Julii tulit suam summam quam in prima parte aprobat ubi absoluit dictum Petrum et condempnat-xxx- procuratorem dictorum Magdalene et eius pretensi mariti in expensis. Item quia dictus Petrus Hugueti non probavit legitime asserta per eum et contenta in petitione

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
7
Complete

7

[180v]

sua reconventionali coram prefato domino judice oblata et ?demum? in presenti auditorio per suspicionem deducta. Idcirco Christi nomine invocato per hanc nostram diffinitivam summam quam ?deperitorum? consilio fecimus in hiis scriptis sedendo pro tribunali absolvimus prefatum dominum Anthonium Raynaudi nomine procuratorio dictorum magistri Hugonini et Magdalene coniugum et per eum seu eius ministerium dictos coniuges et quemlibet ipsorum et absolutos coniunctim et divisim pronunciamus dictumque dominum Johannem de Ysia procuratorio nomine dicti Petri Hugueti et per eum dictum Petrum in expensis occasione huius ?reconventionis? legitime ?factis? condempnantes taxatione nobis ?imposterum? reservata. Item quia constat nobis dictam Magdalenam Coline clare probasse coram nobili et egregio viro domino Anthonio de Raude legum doctore iudice alterius curiarum Massilie legatum decem librarum regalium sibi fuisse factum per dominam Bartholomeam uxorem iam dicti Petri Hugueti et dictas decem libras fuisse depositatas in manibus magistri Arnaudi Barrani mandato domini judicis et per ipsum Petrum Hugueti fuitque succesive ordinatum per nobilem virum dominum Johannem Raynaudi quod dictum legatum est depositum traderetur et expediretur dicte Magdalene propterea depositum tradatur eidem Magdalene tamquam illi ad quam spectat et quod dictus Petrus Hugueti restituere debeat prefato magistro Arnaudo Bariani appodixam quam

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
8
Complete

8

[181r]

super dicto deposito habet manu sua propria scriptam et ab aliis vero omnibus et singulis petitionibus tam coram preffattis judicibus quam in auditorio presenti per preffattum Petrum Hugueti seu pro parte ipsius contra dictam Magdalenam absolvimus et absolutam pronunciamus, victum victori in expensis condempnatis quarum taxationum nobis imposterum reservamus. Quasquidem duas ultimas summas dictus Petrus Hugueti et condempnationes expensarum dicit cum debita reverencia esse et fuisse nullam et nullas causis et rationibus infrascriptis. Tum quia dictus Petrus Hugueti non fuit auditus in iuribus suis que habet contra dictam Magdalenam et pretensum maritum suum cum sit sclava sua et nunquam fuit liberata seu manumissa a dicto Petro dicta Magdalena.Et -dicta- ipsa Magdalena ipsum convenit in judicio venia non petita nec obtenta ac etiam sine legitime causa. Tum etiam quia dicta Magdalena sclava sua serva dicti Petri et ad huc est et de iusta guerra fuit aquisita per dictum Petrum et tanquam serva per plures annos fuit possessa -cessa- per eundem Petrum et ex iusto titulo et posito sine preiudicio sed non concesso quod dicta Magdalena fuisset manumissa prout non est ipsa Magdalena existens in iudicio coram domino Johanne Raynaudi nulla reverencia faciente iudici nec ipsi Petro ipsum Petrum dismentivit per os, ob quod debet et est in prima servitute redigenda, et ipsam de iusta guerra petiit et petit sibi adiudicari cum omnibus aquisitis per eamdem cum non

Last edit about 2 years ago by Dan Smail
9
Complete

9

[181v]

sit digna libertate. Et propterea, ex causis premissis et aliis evidentibus ex processu, dicit ut supra quod dam si sorte fuit aliqua quod non credit illas dicit cum debita reverencia iniquas sive iniustas et tanquam ab iniquis seu iniustis sentiens se agravatum et timens imposterum fortius agravari in hiis scriptis presentibus et infra tempus debitum provocat et appellat ad nobilem et circumspectum virum dominum Anthonium Barreme iudicem primarum appellationum civitatis Massilie et ad illum seuet ad illos ad quem seu de iure dignoscitur pertinere petens sepe sepius et cum summa instancia quarta potest sibi dari tradi et credi protestans quod per eum non stat nec stabit ?querimus? eos et ea recipiant et suam prosequantur appellationem si sibi tradantur et concedantur de quibus una cum responsione domini locumtenentis vel sine petit sibi fieri publicum instrumentum

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
10
Complete

10

[182r]

Et dictus dominus locumtenens dicti domini vicarii dictam appellationem non admisit nisi si et inquantum de iure fuerit admitenda et ad se presentandum coram domino iudice ad quem quinque dierum terminum et interim quandocumque assignavit. Actum Massilie in carreria publica prope Cambia videlicet ante domum habitacionis dicti domini locumtenentis presentibus discretis viris Lazareto Raynoardi draperio et magistro Anthonio Raynaudi notario civibus Massilie testibus ad premissa vocatis et requisitis -Et me Petro Fresquerie-

Item proponit dictus Petrus quod ipse se presentavit incontinenti dum habere potuit appellationem predictam et ?ante? protestatus est prout convenit et libellum obtulit iuxta tenorem statuti dicte civitatis et omnia fecit qui fieri ?incumbunt? cuilibet appell^anti^

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 6 - 10 of 177 in total