Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

16
Complete

16

[184v]

Anno quo supra die veneris prima iuridica post ferias Sancti Michaelis que est quartadecima mensis Octobris hora -vesperorum- terciarum coram dicto domino judice in iure sedente et in presencia partis adverse legitime citate si compareat alias in eius contumacia quam accusat comparuit dicta Magdalena citra tamen revocationem procuratorum suorum et non obstantibus quibuscumque ?propositionis? dictis et allegatis petit presentem appellationem pronunciari desertam eo quia in termino per dictum dominum judicem a quo ?eidem? assignato in instrumento appellationis ad se ?presentandum? coram dicto domino judice ad quem minime se presentavit ut clare constat per tenorem presentis processus super quibus petit ?interloqueri? et ius dicti antequam ad alia procedatur per dictum dominum judicem appellationum alias protestatur de nullitate ?attamen? et imposterum agendorum et de expensis contra partem adversem factis et faciendis.

Ex adverso comparuit dictus dominus Johannes de Ysia procurator et procuratorio nomine dicti Petri Hugueti petens copiam noviter ?actisatorum? ac etiam totius processus cum -non- diu non fuit processum in causa et terminum competentem sibi assignari ad deliberandum super ea ex expensis protestandum.

Et dictus dominus judex concessa copiam totius processus dicto domino Johanni quo supra nomine ad deliberandum super ea quicquid deliberare ?voluit? octo dierum terminum eidem assignavit et alias utrique parti ad comparendeum et modo debito procedendum in presenti causa ?prefixium? terminum supra eisdem partibus assignavit.

Anno domini millesimo septimo die veneris xxiii^o^ mensis Octobris hora terciarum Stephanus de Romanis nuncius retulit citasse dictum Petrum Hugueti ad instanciam dicte Magdalene ?processura? in causa prout ?habuit? in mandatis ?quod? scripsi ego Petrus Tenchurerii vicenotarius dicte curie et cetera.

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
17
Complete

17

[185r]

Die sabbati hora vesperorum -xx- ^xxii^ mensis Octobris coram domino judice ^?comparens?^ dominus Johannes de Ysia procurator dicti Petri Hugueti et eidem domino judice obtulit et presentavit cedulam infrascriptam dicens petens proestans et requirens prout et quemadmodum in ea continetur cum quidem cedule tenore sequitur et est talis tenet ipsius.

Coram vobis nobili et circumspecto viro domino Guillelmo Arnaudi baccallario in legibus judice curie regie palacii primarum appellationum civitatis Massilie pro tribunali sedente comparuit in iudicio dominus Johannes de Ysia iurisperitus de Massilia procurator et procuratorio nomine ^Petri^ Hugueti et in termino assignato et presente parte adversa si compareat alius in eius contumaciam quam accusat petit et requirit compelli partem adversam ad respondendum sue petitioni litem super ea debito modo contestando presente ordo iuris postulat et requirit ?si? et ?vero? pars adverssa non compareat nec sue petitioni respondeat petit sibi nomine antedicto de remedio opportuno provideri iuxta lege ?primam? ?c? de litis ?tori? et in capitulo primo de litis contestatione li^o^ vi^o^ -ex- nec obstat quod pars dicit in eo quod dictus Petrus Hugueti non comparuit ?nec? termino sibi assignato ad se presentandum coram judice appellationeum -q- cuius erat ?terminum? infra quinque dies prout in appellatione et responsione apostolorum ?dictorum? contineri. ?Certum? est ?eum? et a iure traditur quod tres exceptiones ?impedunt? litem contestationem

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
18
Complete

18

[185v]

in quacumque instancia prima est re iudicata secundam transacto tercia pactum de non petendo prout ?notato? per dominum Johannem Andree et glosa ordinaria est extra de litis et ?testatione? capitulo primo li^o^. vi^o^. et -notar- ?notato? per ?doc.? iuris civilis in .l. ?propetandum? de de judiciis ?iuncta? l. 1^a^. c. quomodo et quando iudex cum suis ?consor.? unde cum nulla de dictis tribus exceptionibus est in hoc casu ?mentio? iuxta iuris dispositionem debet lis ?contestori? et responderi per partem adversam ^?petitioni?^ dati Petri Hugueti preterea respondetur ad legata pro parte dicte Magdalene que videtur dicere quod non ^debet^ responderi seu lis contestari in presenti causa quia non comparuit dictus Petrus infra ?dictos? quinque dies sibi assignatos per dictum diem iudicem a quo et pro evidencia premissorum dicit dictus procurator quod in presenti causa sunt tria tempora consideranda prius preteritum et ?futurem? respicitur tempus ?prius? cum debeat appellare infra decem dies ut in auttentita sed hodie .c. de temporibus appellationum debet respici tempus preteritum que ad

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
19
Complete

19

[186r]

iustifficandum appellationem iuxta acta cause principalis contra summam interloqutoriam seu diffinitivam de hoc sunt ?testus? notabiles m.l.1^a^.et ii^a. de temporibus appellationum .c. et ff. de appellationibus l. iii^a^. ?iuncto? ?capitulo? ?cordi? ?extra? de appellationibus libro sexto. debet inspici tempus futurum ad prosequitionem appellationis name quando ?appellatori? aut petit ?tamenmodo? apostolos et literas dimissorias appellans et ad iudicem ad quem petit sibi terminum assignari ad se presentandum et si iudex volenti appellare et de eius voluntate assignat terminum ad se presentandum et non compareat in termino sibi prefixo per iudicem a quo quia volenti non ?fit? fraus nec dolus ?tunc? nisi compareat appellans coram iudice ad quem tacite videtur renunciasse ?appellationi? sue argumento in capitulo cordi in prima ?columpna? super ?versiculo? de ?properet? ?extra? de appellationibus li^o^. sexto aut iudex a ^quo^ ?appellatur?ex sua volunmtate et absque requisitione -prefixitprefigit terminum appellanti et tunc

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
20
Complete

20

[186v]

quia iudex voluntarie procederevidetur et non secundum iuris ordinem tunc videtur quod prius appellans non compareat infra tempus sibi assignatum quod ?perpera? non est ?appellatio? deserta nec deserta potest pronunciari. Et si ?dicatur? quod propter responsionem potest pronunciari esse desertam dicit dictus procurator quod non est verum name appellans habet terminum iuris qui est ?postquam? est -resum- responssum ?appellatorii? triginta dierum iuxta formam statuti huius civitatis positum sub rubri^ca^ de appellationibus .?. ille vero et est ?ratio? quia judex a quo appellatur habet triginta dies ad dandum appostolos appellanti et nisi det postulanti videtur per porrogationes posse deducere appellantem ad desertionem appellationis que esset nisi infra triginta dies causa esset inchoata iuxta dicdtum statutum et potest colligi ex argumento auttentice sed hodie c. de temporibus appellationum iunctam l. i^a^. c. quorum appellationes non ?recipiuntur? et sic ex predictis -potesse et debet-

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 16 - 20 of 177 in total