Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

21
Complete

21

[187r]

possitis vos domine iudex -offerre- ^?ordinare?^ iuridice dicte petitione fore respondendum declarare quod fieri postulat non obstantibus frivole exceptatis pro parte dicte Magdalene super quibus petit sibi iusticiam ministrari et ordinandum fore quod fuerit rationis quod si ?secus? ?facit? ?quod? supra requiritur ?protestatus? cum debita reverencia de iure et iusticia sibi denegatis et de nullitate actorum et imposterum ?amendorum? et de faciendo litem vestram et de habendo -bendo- recursum ad superiorem petens sibi congruam dilationem assignari ad latiores allegationes iuris dandum si ?in? indubium ?veritatem? per vos dominum ?iudicantem? -tande-

Et dictus dominus iudex visa dicta cedula in contumaciam dicte Magdalene parte adverse iussit dictam cedulam in presenti processu affixari et nichilominus dictam Magdalenam seu eius procuratorem iussit citari per alterum ex nunciis presentis ?curie? ad diem lune in terciis ?processuram? in causa et ?? petita et requisita in cedula per partem alius idem dominus iudex ordinabit in presenti causa prout ?fuerit? ?rationis?

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
22
Complete

22

[187v]

Ad quam diem lune hora vesperorum supra per dictum dominum judicem assignatam que est xxiiii mensis huius Octobris in dicta curia et coram dicto domino judice in iure sedente comparuit dicto Magdalena citra tamen ^revocationem^ procuratorum suorum et non obstantibus quicumque frivole per partem adversam -adversam- exceptatis ?prepositis? et allegatis qui de ?iure? ?minime? proceduntur salva gratia ?? petit prout supra alius petiit et requisivit videlicet dicte appellatione tacite fuisse renunciatam vel ?causam? ?pronunciam? esse desertam cum termino assignato per dominum judicem a quo dictus ?appellans? ?minime? se presentavit coram domino judice ad quem ut clare constat per instrumentum appellationis prout supra latius est dictum et predicta dicit dicta Magdalena in presencia partis adverse si compareat alius in eius contumaciam quam accusat de expensis et nullitate actorum et imposterum agendo solemniter protestando.

Ex adverso comparuit dictus dominus Johannes de Ysia procurator et procuratorio nomine dicti Petri Hugueti petens et requirens in omnibus et per omnia prout supra petiit et requisivit et prout supra in cedula pro ?procuratore? ?ipsis? oblata continetur de expensis protestando.

Et dictus dominus judex ad audiendum ordinationem suam super presenti processu diem crastinam in vesperis dictis partibus pro termino assignavit.

Ego Raymundus Elie notarius dicte curie predicta scripsi etc.

Ad quam diem martis hora vesperorum supra per dictum dominum judicem assignatam que est xxv mensis Octobris in prefata curia et coram prefato domino judice in iure sedente comparuit dictus dominus Johannes de Ysia quo supra nomine petens et requirens in omnibus et per omnia prout supra -de- ?paratus? audire ordinationem dicti domini iudice si quam duxerit proferendam de expensis protestando que dicit in presencia partis adverse si compareat alius in eius contumaciam quam accusat.

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
23
Complete

23

[188r]

Ex adverso comparuit dicta Magdalena citra tamen revocationem procuratorum suorum petents et requirens ut supra et que supra parata ?audire? ?eidem? ?? dicti domini iudicis de expensis protestando.

Et dictus dominus iudex presentem terminum -ter- prorogavit ad ?diem? quo supra cum non sit plene in causa deliberatus usque ad diem crastinam que erit xxvi mensis Novembris.

Anno domini millesimo quadringentesimo septimo die iovis hora vesperorum tercia mensis Novembris in dicta curia et coram dicto domino iudice in iure sedenti comparuit dicta Magdalena citra tamen revocationem procuratorum suorum accusans contumaciam partis adverse non comparentis nec acta sua et presentem causam tangentem producere non curantis quam accusat in cuius ?contumaciam? petit causam remiti domino iudice a quo pronunciando male appellallatum et bene cognitum de expensis protestestando.

Et dictus dominus iudex iussit citari dictum Petrum Hugueti per diem crastinam in terciis que erit veneris quarta mensis Novembris ad producendum acta presentem causam tangentia clausa corretta et fideliter sigillatam -cum-?coriaten? quod ?alius? in presenti causa procederetur via ?iure? remitendo ipsam causam domino iudici a quo et ?processixx? ad ?ulteriera? ?quod? fieri iussit per -ult- Antonium Bermundi nuncium presentem et intelligentem et inde referrat quod scripsi.

Ego Petrus Tenchurerii vicenotarius etc.

Qui nuncius yens et paulo post reddiens dicto domino iudici retulit se et me vicenotarium se dictum Petrum Hugueti personaliter citasse ad diem crastinam predictam ad producendum et ?processurum? in causa ?audicuram? causam ?cum? fieri non debeat cum ?cominatione? quod alius dominus iudex ad ?remitendum? dicte cause procederetur via ?iuris? prout supra ?? in ?mandatis? ?Quod? scripsi ego qui supra vicenotarius etc.

Ad quam diem in crastinam in terciis que est veneris quarta mensis Novembris supra assignata comparuit dictus Petrus Hugueti citra revocationem procuratorum suorum dicens quod ipse non potuit dicta acta ?haberi? a notario qui ipsas scribit cum non sunt adhuc gillata et quod non stat per eum -ideo- prout ex relatione notarii ?poterit? se informari sed quia non potest habere magnum sigillum ideo petit aliam dilationem sibi dari ad ea producenda. qui dicit in ?contrarium? dicte Magdalene partis sue adverse alius in eique presencia si compareat de expensis protestando.

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
24
Complete

24

[188v]

Ex adverso comparuit dicta Magdalena citra revocationem procuratorum suorum petens compelli dictum Petrum ad producendum acta.

Et dictus dominus judex attento quod non stetit per dictum Petrum quia dicta acta produxerit sed per sigillum ?? ?q? ?ipsum? ?habere? ?non? potuerunt ideo ad producendum dicta acta ?perhibere? et ?partize? informa horam vesperorum diei presentis eidem Petro Hugueti pro termino assignavit et cum comminatione quod alius dictus dominus judex causam remitere domino judici a quo.

Ad quam horam vesperorum supra per dictum dominum judicem assignatam in dicta curia et coram prefato domino judice in iure sedente comparuit Petrus Hugueti citra tamen revocationem procuratorum suorum et presente dicta Magdalena pars sua adversa produxit acta presentis causa (sic) et appellationis tangencia ?? emanata a magnifico et potenti viro Matheo de Bellavalle domino de Becheria olim vicario presentis curie et civitatis clausa correcta et sigillo curie Palacii fideliter sigillata que aperiri petiit et ipsis apertis in presenti processu affixari -si et in-ea pet- et sibi copiam ?decerni? si et in ea ?parte? in qua habere voluerit et diem sibi assignare ad delliberandum super ipsam copiam de expensis protestando.

Ex adverso comparuit dicta Magdalena citra revocationem procuratorum suorum non consensciens productioni nec apertioni dictorum actorum ?nisi? si et inquantum pro parte sua faceret petens etiam copiam dictorum dictorum actorum si et in ea parte in qua habere voluerat ?? ?? sibi ?assigneri? ad delliberandum de expensis protestando.

Et dictus dominus judex ?aginto? sigillo ?? per ipsum quam per partes predictas iussit et ordinavit dicta acta aperiri et in presenti processu affixari sibique copiam concedi set et in ea parte in qua ?habere? voluerit -et contruum terminum sibi assignari ad- et cum delliberandum super ea utrique parti diem veneris proximam que erit dies xi huius mensis Novembris. Et incontinenti dicta acta fuerunt aperta mandato dicti domini judicis et ?? affixata.

Tenor dictorum actorum hoc signo +

Petri Hugueti

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
25
Complete

25

[189r]

[blank]

Last edit over 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 21 - 25 of 177 in total