Magdalena - Case 1 - ADBR 3B 858

ReadAboutContentsHelp

Pages

69
Complete

69

fol. 194v Ex adverso comparuit dicta Magdalena non consentiens apertioni dictarum literarum fiende et casu quo aperiantur petit partem adversam compelli ad presentandum acta coram judice recusato facta de expensis protestando. Constituens nichilominus cum voluntate dicti Hugonini viri presentis et auctorisantis procuratorem suum apud acta presencia et agenda et ad totam causam presentem prossequendam usque ad finem litis dominum Bertrandum Gonberti iurisperitum ibidem presentem et onus huiusmodi procurationis in se sponte suscipientem -suscipientem- cum potestate substituendi unum vel plures procuratores loco sui et eum vel eos destituendi [overthrowing; undoing; depriving] et revocandi

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
70
Complete

70

fol. 195r et huiusmodi procurationis officium -officiumreassumendum. Promittens etc. relevans etc. fideiubens etc. obligans etc. renuncians etc. iurans etc. de quibus etc.

Actum Massilie in curia ad tribunal domini vicarii testes etc.

Et dictus dominus vicarius dictas suspicionis literas aperiri iussit, quod et factum extitit, et inde de verbo ad verbum in presentibus actis inseri et describi et ad presentandum acta predicta octo dierum terminum assignavit literas ad habendum dicta acta si neccesse fuerit concedendo.

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
71
Complete

71

fol. 195v Tenor dictarum literarum suspicionis inferius est insertus et primo tenor extrinsecus earundem.

Magnifico et potenti viro Matheo de Bella Valle domicello domino de Bicheria Regio vicario civitatis Massilie vel eius locumtenenti.

Tenor intrinsecus dictarum literarum.

Magnifico et potenti viro Matheo de Bella Valle domicello domino de Bicheria vicario Regio civitatis Massilie vel eius locumtenenti. Johannes Raynaudi licenciatus in legibus iudex alterius curiarum palacii Regii civitatis Massilie salutem et

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
72
Complete

72

fol. 196r animum voluntarium complacendi. Cum in quadam causa sive questione coram nobis vertenti inter Magdalenam uxorem Hugonini de Cergeus sabbaterii civis et habitatoris civitatis Massilie ex una agentem et deffendentem et Petrum Hugueti magistrum ayssie civitatis premisse partibus ex altera petentem etiam et deffendentem idem Petrus Hugueti nos suspectum recusaverit et ad vos petierit se reverti. Quapropter iuxta formam statuti huius civitatis super hoc editi causam ipsam ac etiam partes predictas a nostro examine relaxantes pericie vestre ^tenore presentium^ duximus revettendas per vos sine debito terminandas. Datum

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
73
Complete

73

fol. 196v Massilie sub nostro proprio sigillo quo in talibus utimur die martis vicesima quarta mensis maii anno domini millesimo quadringentsimo septimo.

Anno quo supra die sabbati quarta mensis Junii in vesperis coram dicto domino vicario pro tribunali sedente comparuit dictus Petrus Hugueti citra revocationem predictam producens acta suspicionis predicta clausa et sigillata que aperiri petiit in presencia domini Bertrandi Gonberti procuratoris partis adverse et inde legari et publicari et in presentibus

Last edit about 5 years ago by Dan Smail
Displaying pages 36 - 40 of 177 in total