f. 1v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Here you can see all page revisions and compare the changes have been made in each revision. Left column shows the page title and transcription in the selected revision, right column shows what have been changed. Unchanged text is highlighted in white, deleted text is highlighted in red, and inserted text is highlighted in green color.

2 revisions
mholford at Jan 31, 2019 08:25 PM

f. 1v

lissimarum / ipse enim habundat in nauibus super omnes Reges
tocius Christianitatis et principes. Et ideo in mari occeano / so
lus regnat / et omnibus dominatur ceteris pretermissis / qui
ad alias dignitates eius regias pertinent et silencio com
mendatis. Venimus civitate nomine Cestria in Cena Domini que
est in provincia Anglie / ubi est portus generalis ad quam confluunt
??? naves Hybernie / et inde celebrato devote festo
sancte pasche / transeuntes per Staffordiam et Lichefeldam
castrum in quo est ecclesia gratiosissima in honore beate Sedde
episcopi et confessoris / qui est mire pulcritudinis / turribus
lapideis / sive campanilibus altissimis / picturis /
sculpturis / et aliis ecclesiasticis apparatibus excellenter or
nata atque decorata. Et per Coventrestiam mercat[o]
ribus carissimam / et multum utilem / Dunstapel / s[anctum]
Albanum / ubi est monasterium nigrorum monachorum in eiusd[em]
sancti nomine constructum. Et venimus Londonia[m]
civitatem que est inclitissima et opulentissima et in[ter?]
omnes civitates que solis ambitu continetur [sic]. Ad ipsam con
tinue fluit et refluit utique mare / per flumen famo
sum nomine Tamysam / ultra quem est pons ille inhabita…
et diuiciis plenus / in cuius medio est ecclesia beati Thome
Archiepiscopi et martiris / continue bene officiata. Circa [vero?]
medium ipsius civitatis est ecclesia beati Pauli apostoli / mire mag
nitudinis in cuius medio est campanile illud famosissi
mum / et incomparabilem [sic] dignitate coronatum / quoniam habet in alti
tudine pedes ut asseritur quingentos / et in eadem
ecclesia ad orientem / est capella beate Virginis imperialissima
Biblicis historiis vermiculata in qua cotidie missarum

f. 1v