91v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

etiam informati testimonio fidedigno causam ipsam nobis de voluntate
ipsarum partium ?ducimus? tenore ?presencium? commitendam vos propterea
requirentes quatenus statim visis presentibus dictam causam seu questionem
compota et rationes ipsius tutele de gestis et administrationis
per dictam dominam Lauretam de tempore predicto de bonis et hereditate dicti
quondam eius mariti omnesque exceptiones obiectiones et impugna-
tiones propterea faciendas ?hincinde? super redditione dictorum compotorum
et rationum ac demum omnia et singula que verbo vel scriptis
dicere producere ostendere impugnare et allegare voluerint in premissis
et circa premissa audire examinare decidere et diligenti diffinitionis
calculo terminare solicite ?procuretur? Et hec omnia perficere facere perficere
atque concludere habeatis hinc et per totum futurum et instantem
mensem Januarii vel interim quandocumque. Et de hiis omnibus
que propterea feceritis et concluseritis nobis demum relationem
in scriptis ?faciatis? quoniam ea omnia faciemus ab ipsis partibus
inviolabiliter observari sicut in manibus nostris prestitistis corporale
corporale super sancta dei evangelia iuramentum vobis et cuilibet
tenore ?presencium? in premissis et circa premissa licentia et plenaria potes-
tatem dantes et etiam concedentes. Datum Massilie sub sigillo nostre
episcopalis curie die sextadecima mensis Novembris anno domini millesimo
quadringentesimoseptimo. ?Sigillum? Johannis ?viceofficialis?.

G. Barbani

Mutatio Millesimi

Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo
octavo die vero sabati vicesimaseptima mensis Januarii hora
terciarum. Coram eodem domino viceofficiali Massiliensis in dicta episcopali
curia more maiorum pro tribunali sedente. Comparuit supradicta
domina Laureta Bonifacie dicens quod prout ad eius noticia pervenit et est informata
supradicti audito probi audiverunt et audiverunt examinaverunt compota
et rationes predictas. Ideo petit et requirit per dictis probos

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page