Image 1

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

In nomine sancte et indiuidue trinitatis hec est carta testamenti quam fecit facere Bernardus de Padarnis eo tempore quando ad sanctum sepulcrum domini disponebat ire ita dicens. Quoniam
tenet pium et omnino iudicat tenendum fidelis religiositas christianorum. unumquemque fidelem in presenti seculo serere; quod ualeat in futuro metere. Bonum est ad salutem anime ut
aliquid boni operer; dum est dies. festinant enim tenebre noctis. in quibus nulli licebit operari opera lucis. Hoc igitur ego Bernardus de Padernis suprascriptus considerans. et animam here-
ditare meam desiderans. In primis domino deo. et altari sancti saluatoris uillemagnȩ. et eiusdem ecclesiȩ habitatoribus presentibus. et futuris. pro redemptione [animȩ] mee. et omnium pa-
rentum meorum. per me et per omnem posteritatem meam dono. et laudo. et laxo. et donatum in perpetuum esse uolo. scilicet unum mansum in alodium. et totum senioriuum illius mansi. Qui
mansus est in uilla que uocatur launaz in quo uisus est manere Petrus Lautardus cum hominibus et feminabus. et cum omnibus causis que pertinent ad ipsum mansum. et iste mansus donat per usa-
-ticum in uno quoque anno pro albergo duos solidos bituricenses et vi. denarios et duos sextarios mercadales ordei. et vi. denarios pro obliis et facit saumegium. uel donat. iii. ss (?). de uino puro. quale
[…]or magis uoluerit. et donat duas tascas de omnibus bladis. Et insuper ego bernardus predictus dono et dimitto sancto saluatori duas partes de cunctis substanciis meis post morte[m]
meam quando erunt soluti sexaginta solidi Raimundo uallani. Dono et laxo sancto micaheli de padernis omne decimum quod habeo in sua parrochia. Et dono similiter altari sancti mi-
chaelis de padernis unum mansum in alodium in uilla que uocatur tongatis. Et dono et laxo totam partem illam de uineis quas habeo in uilla que uocatur tongatis sorori mee Adalaiz. et infantibus
suss [sic]. Dono et laxo ipsi adalaiz et infantibus suis omnem honorem quem habeo uel habere debeo in uilla padernis et infra terminos prescriptȩ uille. Excepto manso quem tenet bernardus
lauterius. Istum mansum dono Guiraldo fratri meo. et hoc pro tali conuenientia. si morierit Guiraldus frater meus sine infante legittimo; remaneat sorori mee prescriptȩ et infantibus suis
prenominatus mansus. Et dono propter remedium animȩ meȩ sanctȩ ma[riȩ] de caciano terciam partem de omnibus substanciis meis. dono atque laxo duos mansos quos teneo in feuum de Raynardo
Salomone uille nouȩ. Arnaldo de monte eschiuo. et suo fratri bernardo et isti mansi sunt in uilla que uocatur cumbaz. Similter dono et laxo Arnaldo prescripto et fratri suo totum
quod habeo in homine qui vocatur petrus durantus qui moratur in uilla que uocatur montezels. Dono similiter totum quod habeo in loco qui uocatur corbes. Arnaldo et fratri suo. et to-
tum honorem quem habeo uel habere debeo in terminio de uallano cum hominibus uel feminabus pertinentibus ad ipsum honorum dono similiter Arnaldo et fratri suo. et pro tali conuenientia quod isti fratres
prescripti. et eorum successores qui habuerint istum honorem suprascriptum uallani per unumquemque annum in omni tempore reddant et donent unum quartale olei altari sancti saluatoris uille
magne propter remedium animȩ meȩ. Et si fratres isti supranominati morierint absque infante legittimo; prescriptus honor reuertatur sorori meȩ Adalaiz. et infantibus suis. [Signum] bernardi
padernis. qui scripturam istam facere fecit. et testibus fimare rogauit. [Signum] Artinaldi prioris. [Signum] Petri bertrandi. [Signum] Raimundi bernardi de monte eschivo. [Signum] Arnaldi prescripti.
[Signum] Bernardi suprascripti. Anno m°. c°. viii°. ab incarnatione domini. Regnante Ludowico rege. Luna xiiia. feria. iia. mense ivnio. Raimundus petri cartam illam cuius hoc exemplum
[…] translatum scripsit. Rogatus a bernardo prescripto. et testibus prenominatis;.

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

rdorin

The chapel of St-Michel in Paders still exists: https://www.sauvegardeartfrancais.fr/projets/montesquieu-chapelle-saint-michel-de-paders/
The church of Saint-Sauveur in Villemagne l'Argentière is now destroyed.