fol. 15v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Page Status Transcribed
Show Translation

an aliud iudicas? an aliud deputas?
HOMO: Nihil sane, nihil pror-
sus, nihil penitus, nihil omnino, ni-
hilominus, nihil habeo quod contradi-
cam, cedo veritati, negare non possum,
fateor verum esse. Quis hoc dubitet?
quis istud ambigat? quis ista neget?
RATIO: Si ita est, si ita esti-
mabis, si certum habes, si perpensum est, si ex-
ploratum est, aufer a te iam vitium, crimen
remove a te, a vanitatis te malo coerce,
a vitio et a peccato te retrahe, fuge iam
vitii maculam, fuge turpitudinem
vite, puritate vitae, maculas veteres
ablue. HOMO: Bene dicis, be-
ne doces, bene instruis, bene admo-
nes, bene persuades, bene instituis.
Sed ego optabam a peccati nexu re-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page