fol. 19r
Facsimile
cuntur? Aspice ergo ex alieno tormen-
to quod timeas, respice in alieno ex-
itio quod pavescas, vita foveam in quam
vides coram te alium cecidisse,
pericula aliena in te pertimesce, alie-
nos casus, tua fac esse pericula. Mo-
rientis vocatio, tua sit emendatio,
aliorum perditio, tua sit cautio. Re-
trahat te a peccato impiorum interitus,
abstrahat te a culpa pereuntium poena,
delinquentium finis, te corrigat,
reproborum interitus, te adducat ad poe-
nitentiam, iniquorum poena, ad tuam sa-
lutem proficiat. Quod male fecisti,
dum potes emenda, dum potes a viti-
o et peccato te revoca, dum tempus
est clama, dum datur tibi spatium lu-
ge, dum est licentia poenitere, festi-
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page