fol. 20v
Facsimile
meliora convertaris, non desperes
remedium sanitatis. Qui enim veniam
de peccato desperat, plus se de-
speratione quam de commisso sce-
lere damnat, desperatio auget
peccatum, desperatio peior est om-
ni peccato. Corrige igitur te et indul
gentiae habeto spem, depone
iniustitiam, et spera vitam, depo-
ne iniquitatem, et spera equitatem.
Nulla tam grandis est culpa, quae
non habeat veniam. Quamvis peccator
sis, quamvis sceleratus, quamvis cri-
minibus infandis oppressus, non de-
negatur tibi poenitentiae locus,
facile poenitentibus divina cle-
mentia subvenit, per poenitentiam
indulgentia datur, per poeniten-
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page