fol. 67v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

mortuus ab affectu vitae istius
te separa, sicut sepultus non habeas
curam de saeculo, tanquam defunctus
ab omni terreno te priva negotio,
contemne vivens, quae post mortem
habere non potes. Quod habes habe-
to ad misericordiam, suffragetur virtus tua
egeni inopiae. Si quem positum in ne-
cessitate cognoveris, si quem ad in-
opiam redactum, si quem direptio-
ne alicuius exinanitum, si quem op-
pressum, si quem humiliatum, nullum
contempnas, nullum spernas, nullum
despicias, vacuum nullum dimittas,
nullus a te tristis abeat, nemo
a te confusus abscedat; omnibus commu-
nica, omnibus tribue, omnibus praebe; non
eligas cui miserearis, ne forte

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page