fol. 68v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

alteri tribuas, nec te misericor-
dem ostendas alieno spolio. Ni-
hil prodest, si alium inde reficis,
unde alterum inanem facis. Con-
demnat enim miseratio ista non pro-
pitiat, talis misericordia peccata non pur-
gat, sed amplificat. Bonum quod fa-
cis misericordiae causa non iactantiae, faci-
to, nihil studeas propter laudem
nihil propter humanam opinionem,
nihil propter famam, sed propter vitam
aeternam. Quicquid agis pro futura a-
ge mercede, aeterne remune-
rationis expectatio te teneat
amplius, ne id quod ad huius sed
quod ad vitae aeternae gloriam prosit quaeras. Si
enim hic laus quaeritur, illic remu-
neratio amittitur. Iusti enim non

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page