fol. 70r
Facsimile
obtemperem, tibi paream, tibi iubenti obe-
diam? Tu es enim dux vitae meae, tu
magistra morum atque virtutis, tu
es quae tamquam regulam in directum
ducis, tu es quae a recto numquam dis-
cedis, tu es quae a veritate numquam
averteris, tu es inventrix bonorum
magistra morum, indacatrix vir-
tutum, sine qua nihil vita homi-
nis nosse potest. Per te cunctis
vivendi regula datur, per te de vi-
tae pravitate ad meliorem vitam ho-
mines adducuntur, praeceptis tuis
informantur animae, si quid distortum
est, tu corrigis, si quid corrigendum
est tu emendas. Nihil mihi te carius,
nihil mihi te dulcius, tu mihi supra
vitam meam places. Deo gratias, semper
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page