Pages
fol. 25r
non esse ortum, melius non fuisse genitum, melius non fuisse in saeculo procreatum, quam aeternos perpeti cruciatus, flete me, coelum et terra, luge me omnes creatura, plorate me, omnia elementa, ingemisci super me universum genus, et quo potestis vitae sensu, super me lamentum effundite. Peccavi enim crudeliter, lapsus sum fortiter, cecidi graviter, corrui miserabiliter. Nullum invenitur peccatum, cuius sordibus non sim ego coinquinatus, nullus est morbus vitiorum a quo non contraxi contagium, nulla sordium sentina exstitit, quae in me miserum non confluxerit. Probrosus, sceleratus, flagitiis cunctis obrutus, innumerabiliter frequentavi impudicitiam foeditatis. Ut bene viverem
fol. 25v
ultro promisi, quod pollicitus sum nunquam servavi, semper ad peccatum meum redii, semper delicta mea iteravi, prioribus sceleribus semper deteriora coniunxi, numquam in melius mutavi mores, nunquam a malis factis recessi. Plurimos etiam maculavi me perdens, plurimos pravis moribus in iniquitatem perverti, scelere meo multae animae perierunt, exemplis vitae meae multi subversi sunt. Ego multis causa malorum fui, per me multorum propositum maculatum est, per me nomen laceratum est sanctitatis. Orate pro me omnes sancti viri ad Dominum, obsecrate pro me omnis plebs sanctorum, implorate pro me omnis electorum chorus, si forte misereatur mei Deus, si forte recipiat me, si forte deleat peccatum meum,
fol. 26r
si forte auferat iniquitatem meam, si misericordiam praestet mihi. Iratus est enim super me nimis, complevit furorem suum in me, effudit iram indignationis suae super me, propter multitudinem iniquitatis meae, quia creverunt aversiones, quia multiplicate sunt praevaricationes. Vae mihi! quia consumptus sum, vae mihi! quia defecit anima mea, afflicta merore, contrita luctu, extenuata gemitu. Quis miserebitur tui anima? quis consolatur te? quis dabit lamentum pro te? Magna est sicut mare contritio tua, afflictio tua sicut pelagus saeviens, dolor tuus quasi fluctus tumens. Quae tempestas non irruit super te? quae procellae non acciderunt tibi? Plena es fluc-
fol. 26v
tibus, plena es tempestatibus o anima. Omnes moles molestiarum omnes turbulentissimae tempestates super caput tuum sonuerunt. Ubi es, custos hominum? ubi es, animarum redemptor? ubi es, pastor? Cur sprevisti me? cur avertisti faciem tuam a me? ut quid longe factus es a me, consolator animae meae? Revertere iam Deus meus, non me obliviscaris in finem, non me in perpetuum deseras, non perdendum me in potestate daemonum derelinquas. Licet offensa sit gravis, tu autem clemens, tu pius, tu multae miserationis, nullum relinquis, nullum spernis, nullum detestaris, nullum recludis a misericordia, sed ultro ferens clementiam, peccantes exspectas
fol. 27r
ut redeant. Quanti enim scelerati, quanti luxuriis dediti, quanti concupiscentiis saginati, bonitate tua ad indulgentiam perveniunt. Ostende in me clementiam tuam, pateat mihi venia, pateat indulgentia, non abneges uni quod plurimos es consolatus. Scelera mea non defendo, peccata mea non vendicabo, displicet mihi quod feci, displicet quod peccavi, offensam fateor, errorem meum confiteor, culpam agnosco, vocem confessionis aperio. Suscipe quaeso merorem confitentis, adtende vocem deprecantis, audi vocem peccatoris clamantis. Peccavi, Deus miserere mei, peccavi, Deus miserere mei, peccavi, Deus propitiare mei, parce malis meis, ignosce