Pages
fol. 27v
peccatis meis, indulge sceleribus meis, deleat culpas meas gratia tua, sana animam meam quia peccavi tibi. Si enim iniquitates recordaberis, quis sustinebit? Ad examen tuum, nec iustitia iusti secura est. Quis enim iustus, qui se audeat dicere sine peccato? Quis praesumit coram te aliquid de iustitia? Nullus enim hominum absque peccato, nullus mundus a delicto. Ecce inter sanctos nemo immaculatus, ecce qui serviunt Deo non fuerunt stabiles, in angelis reperta est pravitas, stellae non sunt mundae coram te, coeli non sunt mundi in conspectu tuo, quanto magis ego abominabilis, et putredo, et filius hominis vermis, qui hausi quasi
fol. 28r
gurges peccatum, et bibi quasi aquas iniquitatem, qui commoror in pulvere, qui habito in domo lutea, qui terrenum habeo fundamentum? Memorare Domine quae sit mea substantia, memento quia terra sum, memento quia cinis et pulvis sum. Operi manuum tuarum porrige dexteram, consule infirmae materiae, succurre carnali fragilitati, infirmae conditioni, pateat gressus salutis. Pateant tibi vulnera mea, coram te est aegritudo mea, tu vides quantum sauciatus sum, et languidus, medicinam qua saner tribue, medelam qua cures impende, refice infectum vitiis, reforma corruptum peccatis. Exstingue in me flammam concupiscentiae, iacula ignita diaboli
fol. 28v
me ultra non penetrent, non exardescant in me ulterius. Tu enim scis temptationes quas porto, tu scis fluctus quos patior, tu nosti tempestates quas tolero, ubi lapsus sum, ubi defluxus sum, ubi infelix dimersus sum tu scis. Incurri enim negligens in ruinam, corrui incautus in turpitudinis foveam, descendi in profundum malorum miser, ieci animam meam captivam. Ab inferis erue me, de immanissima abysso, non me concludat profundum, non mihi deneget exitum. Ecce dies metuendus iam imminet, dies ultionis appropinquat, instat limen vitae, iam nihil super est mihi nisi tumulus, iam nihil super est mihi praeter sepulcrum. Parce mihi
fol. 29r
antequam eam, munda me antequam ab hac vita egrediar, solve priusquam moriar, peccatorum meorum vincula. RATIO: Commotus sum ad lacrimas tuas, ad fletus tuos compunctus sum, lamentatio tua me resolvit, lamentatio tua lacrimas mihi exegit, lamentando ad lacrimas me coegisti, lamentando ad fletum me commovisti, ad lamentum tuum lacrimas fudi, ad planctum tuum lacrimis resolutus sum. Deus tibi optata tribuat, Deus tibi veniam tribuat, Deus culpas tuas parcendo ignoscat, peccata tua Deus a te suspendat, peccata tua laxando dimittat, criminum tuorum maculas abluat, ab omni mala te labe detergat, libe-
fol. 29v
ret te ab omni imminente peccato. Age itaque iam ut oportet, age ut decet, age ut dignum est, age ut rectum est, age ut aequum est. Propone ulterius ut non pecces, ne ultra delinquas statue, cave culpas tuas iterare, cave mala tua repetere, ac vitium ex quo excidisti ne revoces, quae deliquisti non iteres, transacta mala non repetas, post lapsum denuo non delinquas, non te polluas post lamentum post poenitentiae luctum non redeas ad peccatum, non denuo committas deplorata delicta, non rursus facias quod iterum plangas, nec culpam pro qua veniam postulas iterare praesum. Inanis poenitentia est quam culpa sequens coinquinat, vulnus iteratum