Pages
fol. 30r
tardius sanatur, frequentius peccans et lugens, veniam vix meretur. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata, nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. Persiste ergo in confessione et sta in poenitentia fortiter confirmatus, vitam bonam quam coepisti tenere non deseras, propositum vitae bonae conserva. Tunc erit perfectum opus, si in finem usque duraverit, iam iugiter beatus eris si permanseris. Salus perseverantibus promittitur, praemium perseverantibus datur. Beati qui custodiunt et faciunt iustitiam in omni tempore. Non est beatus qui bonum facit, sed qui incessant facit. Qui enim perseveraverit usque in finem,
fol. 30v
hic salvus erit. EXPLEVI, ICIT IS, LIBER PRIMUS. INCIPIT IS, LIBER SECUNDUS: RATIO: QUAESO TE ANIMA. DEprecor te, imploro te, ne quid ultra leviter agas, ne quid inconsulte geras, ne temere aliquid facias, ne repetatur malum, ne renascatur peccatum, ne redeat iniquitas, ne recurrat malitia, ne denuo exoriatur nequitia, ne resumat iniustitia vires. Scito homo temetipsum, scito quid sis, scito cur ortus sis, quare natus sis, in quem usum sis genitus, quare sis factus, qua con-
fol. 31r
ditione sis editus, ad quam rem sis in saeculo procreatus. Memento conditionis tuae, esto quod factus es, qualem te Deus fecit, qualem te factor condidit, qualem te creator instituit. Serva rectam fidem, tene sinceram fidem, custodi intemeratam fidem, maneat in te recta fides, sit in te incorrupta confessionis fides, nulla te insipiens doctrina decipiat, nulla religio perversa corrumpat, nulla pravitas a fidei societate avertat. Nihil temere de Christo loquaris, nihil de Deo pravum vel impium sentias, nihil perverse sentiendo in dilectione eius offendas. Esto in fide iustus, habeto
fol. 31v
in fide recta conversationem sanctam, quem invocas fide, non abneges opere, ab omnibus quae lex vetat abstine, omnia quae scriptura prohibet cave, nihil contra praeceptum Domini facias. Vive in bono, nullo adiuncto malo, bonos mores nulla conversatio prava coinquinet, opera recta sinistra facta non maculent, non delinquas in opere, qui in fide perfectus es, fidem turpiter vivendo non polluas, fidem integram pravis moribus non corrumpas, non admisceas virtutibus vitium, non adiungas bonis malum, malum mixtum bonis, contaminat plurima. Unum enim malum multa bona perdit, qui in uno peccaverit, scito eum omnibus vitiis
fol. 32r
subiacere. Per unum enim peccatum multae iustitiae pereunt, per unum malum multa bona posse subverti. Sed constat in id quod delectat corpus animum non declines, carnali delectationi consensum non praebeas, non des animam tuam in potestatem carnis. Refrena mentem tuam ab appetitu illius, cor tuum cottidie discute, cor tuum cottidie examina, privata examinatione occultorum tuorum discute latebras, a cogitatione noxia custodi animum, mentem tuam turpis cogitatio non subripiat, discerne cogitationes tuas. Vide quid facias, munda conscientiam tuam a peccato, sit animus tuus ab omni pollutione purgatus, sit mens tua pura, nullae ibi