Pages
fol. 7v
it, semper latera saniem fundunt, lacerata membra putredine diffluunt, cum fletibus sanguis manat, cum lacrimis cruor stillat. Non est solus cruor lacrimarum, sed vulnerum, consumptus sum dolore miser, in dolore et animus, et corpus deficit. Mens iam victa est, anima dolore praeclusa est. Multa intolerabilia sensi, multa acerba sustinui, multa gravia pertuli, tam grave et tam crudele vulnus numquam excepi, inopinato vulnere oppressus sum, momentaneo interitu percussus sum, improvisum me in tantas malas calamitas vitae coniecit, ignorantem oppressit, subita calamitas, repentini interitus, casusque me obruerunt. Cur infelix natus sum? cur in hanc miseram vitam proiectus sum? Ut quid miser hanc lu-
fol. 8r
cem vidi? ut quid misero mihi huius vitae ortus occurrit? Utinam ocius egrederer a saeculo quam libet fessus, quamquam iam ratione recederem, cupientem mori, iam liceret occumbere. Vivendi enim mihi est taedium, moriendi votum, sed heu! miseris exspectata mors tarde venit. O mors, quam dulcis es miseris! quam suavis es tu o mors amare viventibus! quam iucunda es, o mors, tristibus atque moerentibus! Accedat ergo ad vitae magnum malum mortis grande solatium, sit vitae terminus, finis tantorum malorum, det finem miseriae requies sepulturae, et si non vita, saltem vel mors misereri incipiat, mors malorum omnium finem ponat, mors calamitati terminum praebeat, omnem calamitatem mors adimit.
fol. 8v
Melius est bene mori, quam male vivere, melius est non esse, quam infeliciter esse. Ad comparationem miseriarum mearum feliciores esse mortuos quam viventes constat. Parcite dolori meo quaeso parcite moerori meo, quaeso parcite, ignoscite angustiae meae, veniam date, indulgete meis doloribus, in tanto dolore contra me commoveri nolite. Percussionem enim meam plango, calamitatem meam deploro, familiarem cladem miseriae meae lugeo. Plura enim ministrat dolor. Non valeo consolari miser, impatiens est dolor meus, infinitus est moeror meus, nullatenus lenitur vulnus meum, nullus lacrimis modus est, nullus dolorum finis est. Iam nulla fiducia est animi, iam ferre non potest, iam victus miseriis concidit animus.
fol. 9r
RATIO: Quid tantum diffidis animo o homo? cur adeo mente debilitaris? cur animo tantum diffunderis? cur spei fiduciam omnem amittis? quare tanta pusillanimitate deiceris? quare in adversis adeo frangeris? Omitte tristitiam, desine tristis esse, tristitiam repelle a te, moestitiae noli succumbere, noli te multum dare tristitiae, repelle a corde tuo dolorem, ab animo exclude dolorem, inhibe impetum doloris, non perseveres in dolore, vince animi dolorem, supera mentis dolorem. HOMO: Qualiter? quo pacto? quomodo? quemadmodum? qua ratione? qua arte? quo consilio? quo ingenio? RATIO: Omni opere, omni vi, omni arte, omni ratione, omni consilio,
fol. 9v
omni ingenio, omni virtute, omni instantia. Sume luctamen contra temporales molestias, esto in cunctis casibus firmus, patienter tolera omnia, omnia adversa aequo animo tolera. Noli singularem conditionem tuam intendere, non est a te sola tua acerbitas pensanda, non est sola tua a te consideranda calamitas. Respice similes aliorum casus, intende miserias eorum quibus acerbi aliquid accidit, et dum tibi aliena pericula memoras, mitius tua portas. Aliorum enim exempla dolorem relevant, alienis malis facilius consolatur homo. Quid incusas acerbissima tua decreta? quid causas tui periculi tantum luges? Non sunt nova tua supplicia, habes exempla calamitatis. Quanti tales casus, quanti talia pericula per-