Pages
fol. 12v
duplex damnatio est, gemina his percussio est, quia et hic habent initium tormentorum, et illic perfectionem poenarum. Scito autem, o homo, nullum tibi adversari potuisse, nisi Deus potestatem dedisset, nec habuisset in te potestatem adversarius, nisi permitteret Deus. Universa quae tibi accidunt absque Dei non veniunt voluntate, iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia. qui tibi adversantur Dei consilium faciunt, manus Dei te ad poenam tradidit, indignatio Dei te affligere iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam id quod infirmaris, quod corporis morbis afficeris, quod languorum stimulis cruciaris, quod passionibus anime quateris, quod mentis angustia torqueris, quod crassante impugnatione
fol. 13r
in spiritu agitaris, et hoc ipsum pro peccato tibi divinae iustitiae clementia irrogat, et ipsum pro culpa tibi iudiciaria infertur sententia. Omnis enim adversitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur, tua contra te dimicant arma, sagittis tuis confoderis, telis tuis vulneraris. Per quae enim peccasti, per haec et torqueris, secutus es carnem, flagellaris in carne, in ipsa gemis in qua peccasti, in ipsa cruciaris, in qua deliquisti, ipsa tibi est censura supplicii, quae fuit causa peccati, unde corruisti ad iudicia, inde luges tormenta. Discute conscientiam tuam, intende mentem tuam, examina te, loquatur tibi cor tuum, considera meritum tuum, iuste argueris, iuste flagellaris, iusto iudi-
fol. 13v
cio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit. Nihil enim bonum agis, nihil rectum, nihil aequum, nihil iustum, nihil sanctum, in te nihil pudoris, nulla memoria dignitatis, nihil Deo dignum. Cottidie peccas, cottidie laberis, cottidie praeceps in deterius vadis. Elatio tua non resedit, superbia tua non deponitur, tumor et iactantia non cohibentur. Rapit te quoque furor, inflammat ira, clamor excitat, commovet indignatio, paratus semper ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moveris. Zelare bonos invidere me lioribus solitus, alienis felicitatibus aemulus, alienis virtutibus semper invidus. Cui unquam non detraxisti?
fol. 14r
quem non lacerasti? cuius non obruisti vitam? cuius non iactasti infamiam? fallax, inconstans, invidus, avarus, tenax, sterilis, inhumanus, infructuosus, non est in te ulla misericordia. Cecidisti in concupiscentias saeculi, et defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno amore, congeris res perituras, nescit satiari cupiditatis tuae sitis, novis te cottidie peccatis involvis, novis facinoribus vetera auges, non diluis scelus, sed dilatas, nec satias unquam flammam libidinosae concupiscentiae. O te infelicem, non pudet per multas aspergi libidines, corruptor luxuriose adulter, sic in libidines perduras? in flagitio perseveras? sic in luxuria permanes? sic in carnali amore persistis? Heu! quandiu, ad quem
fol. 14v
finem, quousque te effrenata trahet luxuria? Errabas homo, iam tandem peccare quiesce, iam tandem desine ab scelere, aliquando mores malos commuta in melius. Cur in peccatorum sordibus permanes? cur in voluntate peccandi persistis? Noli desperare miser, de malo iam mutare in melius, pone peccatis finem, pone legem nequitiae, habeat culpa modum, habeat iniquitas terminum, delictorum tuorum considera magnitudinem, culpas tuas saltem vel verberatus agnosce. HOMO: Heu infelicem me! heu miserum me! Nesciebam quod pro mea iniquitate haec perpetior, ignorabam quod pro meo merito iudicor. Quod istud iudicium de mea sit iniustitia, tu mihi manifestas-