Pages
fol. 15r
ti, tu mihi indicasti, tu mihi notum fecisti, per te cognovi quod nesciebam. Iam pro certo scio, iam certum habeo, iam me non latet, manifestum mihi est, satis mihi est cognitum, perpensum mihi est, satis iam exploratum mihi, occultum iam non est mihi, iam non est mihi ambiguum, iam non est absconditum. RATIO: Inde est, o homo, inde omnis ista calamitas, inde est ista acerbitas, inde est ista crux, inde est ista poena, inde est ista aerumna. Ex te nate sunt causae peccatorum tuorum, non ex aliquo casu, non ex quolibet eventu, non ex quolibet fortuitu. Iste languor propriae culpae est, ista aegritudo propriae iniquitatis est. An aliud tibi videtur? an aliter putas? an aliter existimas? an aliter sentis? an aliud contueris?
fol. 15v
an aliud iudicas? an aliud deputas? HOMO: Nihil sane, nihil prorsus, nihil penitus, nihil omnino, nihilominus, nihil habeo quod contradicam, cedo veritati, negare non possum, fateor verum esse. Quis hoc dubitet? quis istud ambigat? quis ista neget? RATIO: Si ita est, si ita estimabis, si certum habes, si perpensum est, si exploratum est, aufer a te iam vitium, crimen remove a te, a vanitatis te malo coerce, a vitio et a peccato te retrahe, fuge iam vitii maculam, fuge turpitudinem vite, puritate vitae, maculas veteres ablue. HOMO: Bene dicis, bene doces, bene instruis, bene admones, bene persuades, bene instituis. Sed ego optabam a peccati nexu re-
fol. 16r
solvi, cupiebam a consuetudine mala retrahi, desiderabam a vitio recedere, quaerebam usum nequissimum superare. Sed heu! difficile est pravam consuetudinem vincere, pravus usus vix aboletur, assidua consuetudo in naturam vertitur, assiduus usus in naturae vitium vertitur, animus sceleribus astrictus, divelli ab eis vix potest, tanta sunt mea vitia, ut vix erui possint, vix credo peccata mea ullo spatio temporis exolescere, ultro me miserum antea vitiavi, spontaneo me dudum studio pollui, proprio me prius arbitrio perdidi, propria voluntate me maculavi. Bonus eram, sponte ad peccatum dilapsus sum, liber eram, sponte mea factus sum debitor mortis. Infelix ego, peccatum sponte mihi primus
fol. 16v
ipse patravi, ego primus occasionem peccandi amplexus sum. Nunc peccati usu astrictus detineor, mala consuetudo me sibi graviter implicavit, usus peccandi necessitatis vinculis me astrinxit. A delicto discedere volo nec valeo, quaero a lapsu resurgere et non valeo usu resistente, trahor boni amore, retrahor malae consuetudinis lege, longa consuetudo ius sibi et legem fecit, longus peccandi usus me superatum obtinuit, peccata mea consuetudine duruerunt, volo agere bonum, sed desideria consueta non sinunt. Consuetudine peccandi, quando nescio sic delinquo, peccati usum et quando non opto, incurro. Volo agere bona, sed desideria consueta non sinunt. Repugnante car-
fol. 17r
nali consuetudine, implere bona non valeo, pravo usui contra ire nitor, sed carnis desiderio aggravor. Ad iustitiam me amor erigit, sed ad peccatum consuetudo constringit. RATIO: Relucta contra malam consuetudinem, contra consuetudinem peccandi tota virtute repugna, vince usum carnalem, etiam quamvis cum dolore, quamvis cum difficultate, perniciosam consuetudinem vince, quamvis cum dolore usui malo resiste. Propone tibi adversus carnis praesentis ardorem, futuri supplicii ignem, superet aestum libidinis, recordatio aeterni incendii, memoria ardoris gehennae, ardorem excludat luxuriae, fornicationis poenam metus gravioris supplicii vincat, fortior