Pages
fol. 20r
magis delectat, nihil me magis gratificat. Id solum quaero, id tantum me scire volo, id nosse tantum modo cupio, si est spes in confessione, si est fiducia, si est remissio, si est venia, si est indulgentia, si est locus indulgentiae, per poenitentiam regredi ad iustitiam. Est plane. RATIO: est prorsus, est utique, est profecto, est procul dubio. Confessio sanat, confessio iustificat, confessio peccati veniam donat. Omnis spes in confessione consistit, in confessione locus misericordiae est. Certissime igitur crede, nullo modo haesites, nullo modo dubites, nullatenus de misericordia Dei desperes, habeto spem in confessione, habeto fiduciam, non desperes salutem, si ad
fol. 20v
meliora convertaris, non desperes remedium sanitatis. Qui enim veniam de peccato desperat, plus se desperatione quam de commisso scelere damnat, desperatio auget peccatum, desperatio peior est omni peccato. Corrige igitur te et indul gentiae habeto spem, depone iniustitiam, et spera vitam, depone iniquitatem, et spera equitatem. Nulla tam grandis est culpa, quae non habeat veniam. Quamvis peccator sis, quamvis sceleratus, quamvis criminibus infandis oppressus, non denegatur tibi poenitentiae locus, facile poenitentibus divina clementia subvenit, per poenitentiam indulgentia datur, per poeniten-
fol. 21r
tiam delicta omnia absterguntur. HOMO: Heu miserum me! spem perdideram, fiduciam amiseram, diffideram animo, fractus fuerat animus in desperatione paene conciderat animus. Iam regressus sum ad spem, iam recepi fiduciam, spem indulgentiae iam habeo, de pietate spero, de bonitate Dei non dubito, habitabo iam in spe, erexit me ad spem pietas Dei, dedit mihi spem vitae et poenitentiae. Si Deus igitur prospexerit mihi, si in auxilium mihi accesserit, si ad implendum me quod cupio adiuverit, hoc facere decrevi, hoc statui, defixum hoc animo meo est, evelli hoc ab animo meo non potest. RATIO: Deus tibi omnia optata tribuat,
fol. 21v
Deus votis tuis faveat, Deus votorum tuorum te compotem faciat, Deus voluntatem tuam in bonum perficiat, Deus vota tua confirmet, Deus votis tuis suffragetur, Deus tibi quod optas concedat, Deus tibi vota tua accedere faciat, omnia Deo favente agas. Si igitur cordi est, si in voluntati est, si voti est, si animi est, si desiderii est, ora iam, pete, obsecra, ne taceas, erumpe in vocem, exclama fortiter, plange iniquitates tuas, mala scelerum tuorum deplora, quae prava gessisti, flendo commemora, quae illicita commisisti lacrimis ablue. Deplorata scelera dilui solent. Reatus tui dolorem plange, poenam tuam flendo agnosce, lamenta
fol. 22r
poenitentiae te lavent, meroris unda te irriget, compellat te plangere fluvius lacrimarum. HOMO: Heu mihi infelix anima! in tantis peccatis, in tantis criminibus, in tam multis iniquitatibus quid primum plorem? quid primum plangam? quem luctum prius? quas lacrimas sumam? Non sufficit referre memoria, tantorum criminum gesta, peccata quoque mea mihi sensum doloris tulerunt, la crimae hebetudine cordis coagulatae, obriguit animus, nullo merore compungitur, anima mea in stuporem conversa est, insensata facta est anima mea. O lacrimae subduxistis vos. Ubi estis fontes lacrimarum? ubi es meroris unda? ubi estis lamenta?