Cambridge, Corpus Christi College, MS 407: Simon Simeonis OFM, Itinerarium. Willelmus de Rubruk, Itinerarium. Odoricus of Pordenone, Itinerarium. Secretum secretorum

ReadAboutContentsVersionsHelp
f. 1r

f. 1r

Liber fratris Symonis prioris Norwic’

Culmine honoris spreto ac aliis noxiis morarum dispendiis totaliter sublatis / que solent conpedem aggravare et impedimenta afferre / egredi cum ydia devocionis ad meditandum cum ysaac in agro / et de solo nativo et paterna domo / ut olim Abraham ille inter patriarchas opulentissimus / et nudum Christum in camino paupertatis sequi desiderare volentibus / et in stadio deuotissime peregrinacionis terre sancte religiose ac asaelice currere / ???? discursu cupientibus. De Hiberniya profecti fuimus fratres amoris bitumine in Christo constricti / Sy[mon?] Semeonis Hugo illuminator ordinis fratrum minorum professores / seraphicis inflammati ardoribus / versus [terr]am sanctam / quam singularis regine filius Christus iesu / qui … alto polorum descendit ad yma pro peccatoribus redi….d / propriis pedibus calcavit. Iter .xvij. Aprilis kalendas ar..entes / celebrato capitulo provinciali apud Clen..elm festo beatissimi patris nostri Francissi Anno Domini millesimo ccc. xxij. quo anno celebratum est pascha [in?] vj kalendas Aprilis. Nauigauimus mare Hybernicum ferocissimmum atque periculosissimum / et venimus castrum ..blis quod est in principatu Wallie / et inde per terram ..edentes transivimus per Beumareys / Conwey ..elaund Flynt Castra minutissima [sic] et inexpugnabilia / bellicis apparatibus excellenter inter omnia mundi ..ra ornata atque qui sunt in eodem principatu / cuius [prin]ceps est Catulus Leonis dominus Rex Anglie ipse enim est Rex Anglie dominus Hyb. et Scotie Dux Aquitanie princeps Wallie et multarum aliarum Insularum nobi

Last edit 6 months ago by mholford
f. 1v

f. 1v

lissimarum / ipse enim habundat in nauibus super omnes Reges tocius Christianitatis et principes. Et ideo in mari occeano / solus regnat / et omnibus dominatur ceteris pretermissis / qui ad alias dignitates eius regias pertinent et silencio commendatis. Venimus civitate nomine Cestria in Cena Domini que est in provincia Anglie / ubi est portus generalis ad quam confluunt ??? naves Hybernie / et inde celebrato devote festo sancte pasche / transeuntes per Staffordiam et Lichefeldam castrum in quo est ecclesia gratiosissima in honore beate Sedde episcopi et confessoris / qui est mire pulcritudinis / turribus lapideis / sive campanilibus altissimis / picturis / sculpturis / et aliis ecclesiasticis apparatibus excellenter ornata atque decorata. Et per Coventrestiam mercat[o]ribus carissimam / et multum utilem / Dunstapel / s[anctum] Albanum / ubi est monasterium nigrorum monachorum in eiusd[em] sancti nomine constructum. Et venimus Londonia[m] civitatem que est inclitissima et opulentissima et in[ter?] omnes civitates que solis ambitu continetur [sic]. Ad ipsam continue fluit et refluit utique mare / per flumen famosum nomine Tamysam / ultra quem est pons ille inhabita… et diuiciis plenus / in cuius medio est ecclesia beati Thome Archiepiscopi et martiris / continue bene officiata. Circa [vero?] medium ipsius civitatis est ecclesia beati Pauli apostoli / mire magnitudinis in cuius medio est campanile illud famosissimum / et incomparabilem [sic] dignitate coronatum / quoniam habet in altitudine pedes ut asseritur quingentos / et in eadem ecclesia ad orientem / est capella beate Virginis imperialissima Biblicis historiis vermiculata in qua cotidie missarum

Last edit 6 months ago by mholford
f. 2r

f. 2r

This page is not transcribed, please help transcribe this page

f. 2v

f. 2v

This page is not transcribed, please help transcribe this page

f. 3r

f. 3r

This page is not transcribed, please help transcribe this page

Records 1 – 5 of 356