f. 1r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Liber fratris Symonis prioris Norwic’

Culmine honoris spreto ac aliis noxiis morarum
dispendiis totaliter sublatis / que solent conpedem
aggravare et impedimenta afferre / egredi cum ydia devo-
cionis ad meditandum cum ysaac in agro / et de solo nativo
et paterna domo / ut olim Abraham ille inter patriarchas
opulentissimus / et nudum Christum in camino paupertatis
sequi desiderare volentibus / et in stadio deuotissime pere-
grinacionis terre sancte religiose ac asaelice currere /
???? discursu cupientibus. De Hiberniya profecti
fuimus fratres amoris bitumine in Christo constricti / Sy-
[mon?] Semeonis Hugo illuminator ordinis fratrum mi-
norum professores / seraphicis inflammati ardoribus / versus
[terr]am sanctam / quam singularis regine filius Christus iesu / qui
… alto polorum descendit ad yma pro peccatoribus redi-
….d / propriis pedibus calcavit. Iter .xvij. Aprilis kalendas ar-
..entes / celebrato capitulo provinciali apud Clen-
..elm festo beatissimi patris nostri Francissi Anno Domini
millesimo ccc. xxij. quo anno celebratum est pascha
[in?] vj kalendas Aprilis. Nauigauimus mare Hybernicum fe-
rocissimmum atque periculosissimum / et venimus castrum
..blis quod est in principatu Wallie / et inde per terram
..edentes transivimus per Beumareys / Conwey
..elaund Flynt Castra minutissima [sic] et inexpugna-
bilia / bellicis apparatibus excellenter inter omnia mundi
..ra ornata atque qui sunt in eodem principatu / cuius
[prin]ceps est Catulus Leonis dominus Rex Anglie ipse enim
est Rex Anglie dominus Hyb. et Scotie Dux Aquitanie
princeps Wallie et multarum aliarum Insularum nobi-

Page Notes

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page