f. 1v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

lissimarum / ipse enim habundat in nauibus super omnes Reges
tocius Christianitatis et principes. Et ideo in mari occeano / so-
lus regnat / et omnibus dominatur ceteris pretermissis / qui
ad alias dignitates eius regias pertinent et silencio com-
mendatis. Venimus civitate nomine Cestria in Cena Domini que
est in provincia Anglie / ubi est portus generalis ad quam confluunt
??? naves Hybernie / et inde celebrato devote festo
sancte pasche / transeuntes per Staffordiam et Lichefeldam
castrum in quo est ecclesia gratiosissima in honore beate Sedde
episcopi et confessoris / qui est mire pulcritudinis / turribus
lapideis / sive campanilibus altissimis / picturis /
sculpturis / et aliis ecclesiasticis apparatibus excellenter or-
nata atque decorata. Et per Coventrestiam mercat[o]-
ribus carissimam / et multum utilem / Dunstapel / s[anctum]
Albanum / ubi est monasterium nigrorum monachorum in eiusd[em]
sancti nomine constructum. Et venimus Londonia[m]
civitatem que est inclitissima et opulentissima et in[ter?]
omnes civitates que solis ambitu continetur [sic]. Ad ipsam con-
tinue fluit et refluit utique mare / per flumen famo-
sum nomine Tamysam / ultra quem est pons ille inhabita…
et diuiciis plenus / in cuius medio est ecclesia beati Thome
Archiepiscopi et martiris / continue bene officiata. Circa [vero?]
medium ipsius civitatis est ecclesia beati Pauli apostoli / mire mag-
nitudinis in cuius medio est campanile illud famosissi-
mum / et incomparabilem [sic] dignitate coronatum / quoniam habet in alti-
tudine pedes ut asseritur quingentos / et in eadem
ecclesia ad orientem / est capella beate Virginis imperialissima
Biblicis historiis vermiculata in qua cotidie missarum

Page Notes

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page