Parker Library MS 44

Pages That Need Review

Cambridge, Corpus Christi College, MS 044: Pontifical

Front inside binding

Front inside binding

The rebinding of this beautiful book in the year 2001 by Melvin Jefferson was made possible due to a donation from Patricia Lovett

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. i

p. i

Index huius pontificalis

1. Examinatio episcopi consecrandi 9. Dedicatio ecclesie facienda 108. Benedictio vestimentorum et [omnium?] aliorum [?] salis 27. cinerum 28. aque 29. linthe animum 63. altaris 82. pavimenti . 103 124 Benedictio sancte crucis cum magnibus [usque?] corporalis. 111. calicis. 114. 115. pixidis 117. thuribuli. 118. crucis. 124. imaginis [mariae?] 138. [insertion] [?] Johannis 141. [/insertion] vexillarum 143. capsarum. 151. libri 186 doni cuiusque 188. nove capillature 190. 146. Bendictio super arcam vel scrinium 157. Benedictio campanarum 163. Benedictio cimiterii 172. Reconsiliatio cimiterii altaris etc. 184. Consecratio Baptisterii 193. De ordine clericorum. [usque?] hostiarii 198. 204 lectoris. 205. exorciste 207. accoliti. 209 Subdiaconi 212. Diaconi 218. presbyterii 229. 203. Ordo qualiter in romana ecclesia presbyteri diaconi subdiaconi et ceteri gradus clericorum a domino pontifice apostolice sedis benedicendi et ordinandi sunt. 241. Consecratio episcopi ab archiepiscopi facienda 259. De archiepiscopo et eius pallio etc. Regine 301. 279. Consecratio regis et regine. anglici 183. Saxonici 285. (284. 293 308. Professio manachorum ab episcopo 329. Consecratio Abbatis. 341. Ordinatio decani 347. Benedictio virginum monalium et viduarum 361. Benedictio civitatis. 363 Benedictio ferri [candontis?] 379 369. Exorcismus aque frigide ad iudicium dei demontr[atus?] 379 - 367 Adiuratio ferri vel aque ferventis ad iudicium 384. Adiuratio panis ordeacii et casei etc. 311. Charecter saxonicus 219. Conditiones ordinandorum

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 2

p. 2

Incipit ordo vel examinatio in ordinatione episcopi Antiqua sanctorum patrum institutio docet et precipit ut is qui ad ordinem episcopatus eligitur . maxime ut legimus in canone cartaginensi. Antea diligentissime examinetur cum omni caritate. deside sancte trinitatis. Et interrogetur de diversis causis. vel moribus quae huic regimini congruunt. et necessaria sunt. retinere secundum apostoli dictum. Manus nemini cito imposueris. et ut etiam is qui est ordinandus. Antea erudiatur. qualiter sub hoc regimine constitutum oposteat. conversari in aecclesia dei. ut inexcausabiles sint quiei manus ordinationis imponant. eadem vero auctoritate et precepto interrogamus te dilectissime [?]ter caritate sincent. si omnem prudentiam tuam quantum tua capax est nature divinae scrip-

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 3

p. 3

ture sensibus accomodare volueris RESPONSIO Ita ex toto corde volo inominibus oboedi re & consentire ITERROGATIO Vis ea quae ex divinis scripturis intellegis plebem cui ordinandus es & verbis doce re & exemplis RESPONSIO Volo INTERROGATIO Vis mores tuos abomni malo tempemere & te quantum potueris dno adiuuante a domne bonum commutare RESPONSIO Volo ITNERROGATIO Vis casticatem & sobrietatem dum dei auxi lio custodire & docere RESPONSIO Volo INTERROGATIO Vis divinis esse negotus mancipatus & ter renis neotus vellucris turpibus esse alienus quantum te humana haec fra gilitas consentiat posse RESPONSIO Volo INTERROGATIO

Last edit 10 months ago by The Parker Library
p. 4

p. 4

[margin] Hic in Pontficali anglico inseritus interrogatio de traditionibus et decretalibus sedis apostolicae. Et in Pontificali romano interrogatio de subiectione Romani Pontificis. [/margin]

Vis humilitatem et patientiam intem et ipso custodire. et alios similiter docere. RESPONSIO. Volo. INTERROGATIO. Vis pauperibus et peregrinis. omnibusque indigentibus esse propter nomen domini affabilis et misericors. RESPONSIO. Volo. INTERROGATIO. Vis subiectus esse et oboediens indivinis negotiis. sancte dorobernensi a ecclesie. RESPONSIO. Volo. EIDICATUR EI. Haec omnia et ceterae bona tribuat tibi dominus et custodiat te. atque corroborat in omni bono. et respondeant omnis. [amen?] INTERROGATIO. Credis secundum intelligentiam tuam. et capacitatem sensus tui. sanctam trinitatem patrem et filium. et spiritum sanctum. unum esse deum omnipotentem totaque in trinitate deitatem coessentialem. et consubstantialem. coaeternum et coomnipotentem uniusque voluntatis. potesta-

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 5

p. 5

tis. et maiestatis. creatorem omnium creaturarum. A quo omnia er quem omnia in quo omnia quae sunt in caelo et in terra. visibilia et invisibilia et spiritalia. RESPONSIO. Assentio et ita credo. INTERROGATIO. Credis singulam quamque in sancta trinitate personam. unum esse verum deum. plenum et perfectum. RESPONSIO. Credo. INTERROGATIO. Credis ipsum filium dei. verbum dei. Aeteraliter natum de patre consubstantialem. co omnipotentem et aequalem per omnia patri in divinitate. temporaliter natum. des spiritu sancto et maria semper virgine cum anima rationali. duas habentem nativitates. unam ex patre aeternam. alteram. ex matre temporalem. deum verum et hominem verum. propriumi utrique naturae atque perfectum non adoptivum.

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 6

p. 6

unicum et unum filium in duabus naturis. Sed in unius persone singularitate. impassibilem et immortalem divinitate. sed in humanitate pro nobis et pro salute nostra passum vera carnis passione. et sepultum. ac resurgentem a mortuis tertia die vera carnis resurrectione. die vero. quadragesimo. XL. post resurrectionem cum catne qua surrexit et anima ascendisse in caelum. et sedere ad dexteram patris. in deventurum iudicare vivos et mortuos. et reddentem unicuique secundum opera sua. sive bona fuerint sive mala. RESPONSIO. Assentio. et per omnia credo. INTERROGATIO. Credis etiam spiritum sanctum. plenum et perfectum verumque deum a patre et filio procedentem. coequalem esse et coessentialem. coomnipotentem. et coaeternum per omnia patri et filio. RESPONSIO. Credo. INTERROGATIO.

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 7

p. 7

Credis hanc sanctam trinitatem. non tres deos. sed unum deum esse omnipoentem. aeternum, invisibilem. et incommutabilem. RESPONSIO. Credo. INTERROGATIO. Credis sanctam catholicam et apostolicam unam esse veramque aecclesiam. in qua unum datur baptisma. et verae omnium remissio peccatorum. RESPONSIO. Credo. INTERROGATIO.

[margin] Articulus hic de transsubstantiatione et articulus de corporali [persona?] sanguinis in novo Pontificali anglico. [?] Et in Pontificali Romano tri articuli [predicti?] non habentur. [/margin]

Anathematizas etiam omnem heresim. extollentem se adversus hanc sanctam aecclesiam catholicam. RESPONSIO. Anathematizo. INTERROGATIO. Credis etiam veram resurrectionem eius de carnis quam nunc gestas. et uitam aeternam. RESPONSIO. Credo. INTERROGATIO. Credis etiam nvi et veteris testamenti. legis et prophetarum. et apostolorum unum

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 8

p. 8

esse auctorem deum et dominum omnipotentem. RESPONSIO. Credo. CONFIRMATIO. Haec tibi fides augeatur a domino ad veram credulitatem et aeternam beatitudinem dilectissime. [fraeter?]in Christo Iesu domino nostro. Et respondeant omnes. Amen. Ita quoque examinatus. et pleniter instructus. cum consensu monachorum. sive clericorum et laicorum. ad conventu totius provincie episcoporum. maximeque. archi episcopi aecclesiae Christi. ab auctoritate aut presentia ordinetur explicit.

Last edit 9 months ago by Ardilla
p. 9

p. 9

In nomine domini. Incipit ordo qualiter domus dei consecranda est. primitus enim convenit ut presul et ceteri ministri aecclesie indaunt se vestimentis sacris cum quibus divinum ministerium ad implere debent. et cum se induerint. dicat episcopis hunc psalmum cum precibus. Deus misereatur nostri et benedicat nos. Ostende nobis domine misericordiam tuam. Fiat domine misericordia tua super nos. Esto nobis domine turris fortitudinis. Exsurge domine adiuva nos et libera nos. Dominus vobiscum et cum spiritu tuo. ORATIO.

maiestate ignea claustrae disrupisti inferiorum et sanguine tuo populum tibi adquisisti sempiternum. in due nos [?] per sanctam crucem tuam intercessione beatorum [?] apostolorum tuorum tui armis spiritualibus virtu-

Last edit 9 months ago by Ardilla
Records 1 – 10 of 33