De Magnetica Plantarum

ReadAboutContentsHelp
Chapter from Magnes, siue, De arte magnetica opus tripartitum ... (1643) by Athanasius Kircher. Retrieved from Internet Archive.

Pages

De Magnetica [...] Plantarum  p. 612
Complete

De Magnetica [...] Plantarum p. 612

Libri Tertii

Magnetici Mundi

Pars Quinta.

Φυτομαγνητισμὸς,

siuè

De Magnetica facultate Plantarum.

PLANTIS summam cum Magnetis operationibus affinitatem esse, indè luculenter patet, quod motum magnetis perfectè imitentur; {Tres motus differentiæ.} Habet autem magnes tres motus sui differentias; primus motus magnetis est, quo secundùm certas corporis sui fibras ex polo in polum exporrectas, coagmentatasque, vim suam magneticam veluti in longitudinem quandam propagat. Alter radiationis est, quo diffusis ex utroque polo radijs, potentem illam actiuitatis suæ sphæram, intra quam quodlibet sibi consimile constitutum corpus mouet attrahitque, fundat. Tertius dispositionis, qua sese ad telluris, siue terreni globi axem, tanquam ad principium conseruatiuum sui, situat; vt si quandoque extra hunc situm violenter abstractus fuerit, circulari motu ad eum reuersus se accommodet, ibique tanquam loco naturæ suæ maximè consentaneo, requiescat. {Analogia motus magnetis ad plantarum motus.} Totidem ego in plerisque plantis motus differentias reperio, primùs vegetatiuus est, qua sese planta vi vegetali sursum per scapos thyrosque rectà in verticem propagat; secundus est qualitatum plantis insitarum in orbem sese diffundentium motus: tertius dispositiuus plantarum quarundam motus est, quo se ad certum locum situmque accommodant, vel ad Solem & Lunam, veluti ad principium conseruatiuum, motum circularem affectantes, conuertuntur. De quibus omnibus singulatim dicendum est.

CAPUT I.

Motus vegetatiuus Plantarum.

Cum singula in hoc mundi theatrum introducta diuersis partibus, & multiplici facultatum genere, alijsque adminiculis, à prouida natura assignatis constent; duo quoque ad eorundem com/modam

Last edit 3 months ago by Stephen
De Magnetica [...] Plantarum  p. 613
Complete

De Magnetica [...] Plantarum p. 613

modam conseruationem requiri videbantur: primum est, vt pars parti ritè cohæreret, ordinatimque dispositi essent singuli corporis artus, vt caput videlicet collo, collum pectori, pectus cruribus veluti columnis quibusdam totius ædificij molem sustinentibus inniteretur; Alterum est, vt tota huiusmodi ædificij strues, ritè in ordine ad vniuersum constituta, capite vergente sursum, deorsum pedibus erecta subsisteret; Quod si aliter fieret, corpusque inuerteretur, aut extra directionis lineam declinaret, id ex huiusmodi situ naturæ suæ maxime contrario summam violentiam pati necesse foret. Quæ omnia, quotquot productæ sunt, rebus conueniunt. Hinc enim, vt in præcedentibus fusè dictum est, elementa tam studiosè situs sui rationem obseruant; vt mundum labi faciliùs sit, quam vt illa contrarij situs violentiam sustineant. Hinc ignis aërque terris inclusa, omnia rumpunt, findunt, dissipant, vt liberis regionis suae campis perfruantur. Hinc, dum grauia cum leuibus consistere nesciunt, inundationes, ruinas, interitus vrbium, integrarumque prouinciarum impetu grauitatis ad locum naturalem centrumque tendentis causari necesse est. Ita singula mineralia certas suas sibique appropriatas telluris sedes ita tuentur, vt si ab ijs remoueantur, prorsus pereant; hinc alia arida, quaedam humida, nonnulla calida, cætera frigida, singula sua loca amant; hinc plumbum perpetuis aquis salsuginosis damnatum, in hydrargyrum soluitur; ferri quoque fodinæ aquarum tyrannidem passæ, in liquorem abeunt rubiginosum; sed vt tandem ad nostrum institutum reuertamur, videtur præterea hic naturalis appetitus maximè, vt in magnete, ita & in plantis, & fructibus; sicut igitur magnes duos terminos habet Borealem & Australem, ad conseruationem eius requiri videtur, vt partes, seu fibræ in terminos tendentes non tantum benè inter se compositæ sint, debitumque in longitudinem situm obtineant, sed etiam, vt situm ad vniuersum habeant conuenientem, alias enim commode se conseruare nequirent; ita etiam planta requirit, vt non solum radicibus truncus superimponatur, rectaque qua ramis, qua stolonibus diffusis luxuriet; sed etiam vt vigorem conseruet, radix humi vt condatur, scapus sursum vergat necesse est. Sicut autem magnetis vis per fibras quasdam propagatur in longitudinem, ita & vegetalia certas quasdam fibras obtinent, seù poros, per quos nutrimentum haustum, singulis partibus communicent.

Hhhh 3 /Expe-

Last edit 3 months ago by Stephen
De Magnetica [...] Plantarum  p. 614
Complete

De Magnetica [...] Plantarum p. 614

Experimentum I.

Eligatur arbor quæpiam in libera campi planitie longè à parietibus, vbi arbor illa vndique à Sole liberè semper fuerit collustrata, calefactaque; sit autem truncus eius scapusue teres rectusque, qualis est Prunorum, Pinorum, aliarumue arborum; truncus igitur hic medius secetur sectione ad horizontem parallela, inferiorque trunci pars erecta in suo statu naturali permaneat; sectæ verò arboris huius superficies à scabritie vindicata complanataque optimè leuigetur; & tum mox plures in eius plano circuli, & quidem eccentrici; idest circa idem centrum non consistentes, sed ex una parte propinquiores, ex altera verò parte laxiores comparebunt. Partem illam v. g. A, quæ densiores habet circulos, ad Septentrionem; quæ rariores, vt B ad Austrum sedula oberuatione vergere compertum est. Quod si truncum totum in 6. 7. 8. 10. partes parallela sectione diuiseris, omnes & singulæ partes eosdem circulos referent; quod manifestum signum est, has esse veluti fibras quasdam, seù vegetalis corporis venas, in longum κιλυνδροειδῶς diductas, per quas hausto nutrimento arbor viuat, & sustentetur, sed hæc clara sunt: vnum non immeritò admirationem parere posset, cur videlicet non secus ac magnes hi circuli ad plagam Borealem & Australem densitate, & raritate sua, respectum quendam habeant ita euidentem; vt lineam Meridianum BA cæterasque mundi plagas, propè verum indicare possint; Dico igitur hanc circulorum diductionem, contractionemque non fieri eo modo, quo magnes suas fibras extendit, ex innato quodam ad lineam axis mundi se accommodandi appetitu, vt hac experientia visa multi opinati sunt, sed eam Solis arborem ambientis motu causari ita ostendo; sit arboris truncus ABCD, punctum A verò Boream, B Austrum, D Orientem, Occidentem C referat; Sole igitur continuo superficiem exteriorem arboris illustrante caleficienteque fit, vt humor à radicibus per hos columnares syphones attractus atque rarefactus, partem arboris DBC dilatet, unde & circuli in laxiores arcus diducuntur. Pars autem DAC cum ferè perpetuò auersum à Sole vultum habeat, veluti caloris expers constringitur atque condensatur, vnde & cir/culi

Last edit 3 months ago by Stephen
De Magnetica [...] Plantarum  p. 615
Complete

De Magnetica [...] Plantarum p. 615

culi contractiores euadunt; Hanc experientiam cum primò ex aliorum relatione comperissem, nihil non egi, quo has prædiuites naturæ dotes altiùs penetrare possem; Omnibus igitur Arculariorum Officinis, quas varietate lignorum refertas noram, inspectis, ligna varia parallela ratione ad Chiromantiam hanc arboream pleniùs contemplandam, dissecari curavi; & in Ebeno quidem veluti figura 1. monstrat, circulos omninò reperi concentricos, uti in ligno Brasiliano; In lignis verò nostratibus, vt in secunda, nescio quid ellipticum parabolicum, aut hyperbolicum naturam pinxisse inueni; ita tamen, vt alicubi huiusmodi ellipses laxiores, alibi strictiores essent; Aliquæ verò irregularem figuram, & angulosam induerent, vt tertia, & quarta figura. Cuius quidem diuersitatis causa, etsi multum mihi inquirenti, non occurreret; contigit tamen, vt dum proximo autumno in Sublacensem agrum ad Diui Benedicti incunabula religionis causa profectus, in valle quadam certas arbores cædi viderem, occasione data truncum vnum ex ijs mihi planari curauerim; quem cum venis prorsus irregularibus affectum comperissem; miratus sum vehementer, præsertim, cum in planitie montis vicini in arbore eiusdem speciei cæsa, ellipticum ac rotundum proxime accedens figuratum inuenissem; Erant autem fibræ arboris in valle sectæ, vt 2. figura monstrat, vtrinque versus Boream & Austrum strictæ, versus ortum verò & occasum dilatabantur: cognoui tandem, huius rei rationem esse, quod vallis ista recta ex ortu in occasum porrecta versus Meridiem proiecto quodam monte, ita subtenderetur, vt magna anni partem tùm Orientis, tum Occidentis Solis radijs in vallem accessus esset. Ad Meridianam verò plagam, magna anni parte, mons obumbratione sua omnem benignæ lucis aspectum arboribus in valle sitis adimeret; vnde conclusi huius arboris fibras, iuxta Solis ex ortu, occasuque continuò accedentis radios in hanc figuram diductas esse: ità vt /laxiores

Last edit about 1 month ago by Stephen
De Magnetica [...] Plantarum  p. 616
Complete

De Magnetica [...] Plantarum p. 616

laxiores partes ortum & occasum; strictiores verò Austrum & Boream referrent. In arboris verò in monte cæsæ superficie, ellipticis ac ferè rotundis fibris coaluisse scapum, quod semper ex Austro à Sole collustraretur, calefieretque. Atque ex his vlteriùs progressus, tandem rationem, cur Ebenum, lignumque Indicum concentricis fibris coalescerent, notaui: cum enim plerunque huiusmodi ligna sub Zona torrida proveniant, ac proinde totius anni spacio Solis intuitu calefiant, non erat ratio cur ab una parte potius stringerentur, aut dilatarentur, quàm ab altera, in concentricos igitur sub torrida coaluerunt, quamuis ex dispositione montium etiam sub dicta Zona ellipticæ fibræ causari possint; sub Zona verò temperata ellipticam figuram inducunt, tum ex obliquo aspectu Solis, tum ex inæquali Solis altitudine dierumque varia quantitate; vides igitur quomodo in rebus omnibus natura ludat, quomodo omnia in omnibus imitentur, quomodo ad exemplar & ideas causarum principalium, ex quibus producta sunt, circulos, ellipses, parabolas & hyper[b]olas affectent? {Natura in omnibus omnia affectat.} certè infinita huiusmodi in naturæ ambitu à nemine cognita, continentur, quæ si frequenti experentia comperirentur, nihil sanè nos in naturæ theatro latere posset. Sed ad institutum nostrum reuertamur.

Sicut igitur magnes quandam habet ex sua natura certam virtutis lineam qualitatemque, qua determinatam obtinet positionem & situm, haud secus & plantæ, {Omn[i]s arbor naturalem situm appetit.} frutices & arbores, ita certa ratione poros suos habent dispositos, atque in longum protractos, vt si lignum vim haberet se collocandi liberè, naturalem sibi situm iuxta pororum dispositionem innato quodam sursum aspiciendi, & deosum in ordine ad punctum verticis, Zenith dictum, nadirque oppositum, appetitu quæreret; cum hic inde erumpentium luxuriante sobole, violentum situs statum redimens, vicaria veluti opera eleuetur; Imo adeò hac surrectione gaudent plantæ, vt quibus natura thyrsos, scapos, aliaque solidiuscula surrectionis instrumenta negauit, eæ capreolis, aut claviculis veluti manibus quibusdam fulturas, ac pedamenta, quorum ope surrigerentur, captare videantur. Accedit, quod per cylindriformem huiusmodi pororum in fructibus arboribusque constitutionem, totius arboris nutrimentum in reliquas arboris partes deuehatur, quam quidem pororum nunc strictorum, nunc laxorum /consti-

Last edit 3 months ago by Stephen
Displaying pages 1 - 5 of 47 in total