De Magnetica [...] Plantarum p. 613

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

modam conseruationem requiri videbantur: primum est, vt pars
parti ritè cohæreret, ordinatimque dispositi essent singuli corporis
artus, vt caput videlicet collo, collum pectori, pectus cruribus veluti
columnis quibusdam totius ædificij molem sustinentibus innitere-
tur; Alterum est, vt tota huiusmodi ædificij strues, ritè in ordine ad
vniuersum constituta, capite vergente sursum, deorsum pedibus
erecta subsisteret; Quod si aliter fieret, corpusque inuerteretur, aut
extra directionis lineam declinaret, id ex huiusmodi situ naturæ suæ
maxime contrario summam violentiam pati necesse foret. Quæ
omnia, quotquot productæ sunt, rebus conueniunt. Hinc enim, vt
in præcedentibus fusè dictum est, elementa tam studiosè situs sui ra-
tionem obseruant; vt mundum labi faciliùs sit, quam vt illa con-
trarij situs violentiam sustineant. Hinc ignis aërque terris inclusa,
omnia rumpunt, findunt, dissipant, vt liberis regionis suae campis
perfruantur. Hinc, dum grauia cum leuibus consistere nesciunt,
inundationes, ruinas, interitus vrbium, integrarumque prouincia-
rum impetu grauitatis ad locum naturalem centrumque tendentis
causari necesse est. Ita singula mineralia certas suas sibique appro-
priatas telluris sedes ita tuentur, vt si ab ijs remoueantur, prorsus
pereant; hinc alia arida, quaedam humida, nonnulla calida, cætera
frigida, singula sua loca amant; hinc plumbum perpetuis aquis salsu-
ginosis damnatum, in hydrargyrum soluitur; ferri quoque fodinæ
aquarum tyrannidem passæ, in liquorem abeunt rubiginosum; sed
vt tandem ad nostrum institutum reuertamur, videtur præterea hic
naturalis appetitus maximè, vt in magnete, ita & in plantis, &
fructibus; sicut igitur magnes duos terminos habet Borealem &
Australem, ad conseruationem eius requiri videtur, vt partes, seu
fibræ in terminos tendentes non tantum benè inter se compositæ
sint, debitumque in longitudinem situm obtineant, sed etiam, vt situm
ad vniuersum habeant conuenientem, alias enim commode se
conseruare nequirent; ita etiam planta requirit, vt non solum radicibus
truncus superimponatur, rectaque qua ramis, qua stolonibus
diffusis luxuriet; sed etiam vt vigorem conseruet, radix humi vt
condatur, scapus sursum vergat necesse est. Sicut autem magnetis
vis per fibras quasdam propagatur in longitudinem, ita & vegetalia
certas quasdam fibras obtinent, seù poros, per quos nutri-
mentum haustum, singulis partibus
communicent.

Hhhh 3 /Expe-

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

junemoonchild

Please note: Changing the "f" printed here into an "s" instead, this changes the whole meaning or the word and/or the sentence. Using Google translate to check, it seems to make more sense in relation to the topic of the writing (contextual reasoning) to leave any and all "f" letters as such and as they are.

junemoonchild

I AM always open-minded. And I think it is correct, those "f" looking letters are actually really tall "s" letters. Wow. Okay. now I will see if I can tell the difference between an S and an f! lol