De Magnetica [...] Plantarum p. 619

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

dem trunco emergentia proferat, vt nihil admiratione dignius videri
possit. {Mirabilis arbor.} Plinius, Vidimus, inquit, insitam arborem iuxta Tiburtes Tul-
lias omni genere pomorum onustam, alio ramo Nucibus, alio Baccis, a-
lio Vite, Fico, Pyro, pomorumque diuersis generibus grauidam.
De simi-
li arbore a se visa refert Porta, quæ non diuersi tantum generis fru-
ctus ferebat, sed & sine vi[n]aceis discolores, eosdem maiores odo-
ratioresque, diuersisque qualitatibus præditos, hominum, anima-
liumque facies præferentes, cortice vero ipsius arboris, flores rosasque
germinante. Nunc igitur, qua ratione simile quiddam arte nostra
φυτομαγνητικῇ, moliri possumus, videamus. Verùm, vt cum metho-
do procedamus, Supponendum primò est, variam esse insitionis
rationem. {Varij modi insitionis.} Prima ratio est, qua insitores surculos eiusdem arboris
omnes vltra medium medullæ ex transuerso incidere solent, inci-
sosque alligare eo ferè modo, quo vulnera ligari consueuerunt, cir-
cumpositaque cera, creta, vel luto, ad pluuiarum extrinsecorumque
nocumentorum defensionem, conuenientibusque perticis, ne rum-
pi, aut earum plagæ aperiri possint, muniunt. {Prima inserendi ratio.} Ita consolidato vulnere
superior pars, emundatum in sapore proferet fructum, pro digestione
succi in nodo facta, quæ insitio propriè Graecis ἐγκεντρισμος dici-
tur, plantamque non de vno genere in aliud transmutat, sed de syluestri
domesticam facit.

{Secunda ratio.}
Altera ratio est, quando eandem arborem in trunco resecant, &
surculum in eadem arbore acceptum, trunco suo inserunt:insita enim
eum tempore proferet alterius generis fructum diuersum in sapore,
quantitate & figura, ac prius protulerat, atque ista inserendi ratio, o-
mnem in malis, pyris, cæterisque fructibus diuersitatem causatur. Tan-
ta enim est vis nodi, & conuersio pororum, fibrarumque, quae sursum
feruntur, vt succum in nodis collectum, ad aliam formam plantalem
diuersam, quæ in quantitate & sapore fructus innotescit, disponant,
quæ res sanè admiratione non caret.

{Tertia ratio.}
Tertia ratio est, quam in vite experiuntur, & in quibusdam alijs,
quæ ex medulla crescunt, videlicet, quod in gemma vnius vitis vsque
ad medullam profunde excisa, tandem de gemma alterius vitis eru-
tum, loco alterius ponitur, & fit colligatio, vt in alijs.

Quarta ratio est, qua surculus arboris vnius in aliam inseritur ar-
borem, conualescitque & fructificat in ea per modum iam saepe indica-
tum:atque iste modus tanto erit perfectior, quanto fuerit magis simi-
lium: fitque propriè in illis arboribus, quæ rectos habent poros, &

Iiii 2 /per

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

junemoonchild

I am still not sure how to insert the print found in the right-hand side margin...will figure it out, unless proofread and fixed.

Stephen

I wonder whether 'sine vivaceis' (? without vivid things) in line 6 is a misprint for 'sine vinaceis' (without pips)?