(seq. 9)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

Oratio Valedictoria

Non absque Sensu Tenuitatis meae, humilimo haec
Rostra ascendo, Vobisque omnibus, Auditores, huic Solenni-
tati conventis gratulari audes; Vobis praecipue Fra-
tres gralutor hunc Studiorum nostrurum Eventum;
hujusce Spe Diei venturae, Cursum academicum, Gau-
dio iniimus; Nihil (Spero) vetat Tempus exoptatum
diuque expectatum charissimis meis in hoc cursu
Literarum Fratribus gratulari. Gratulor etiam
tantam virorum dignissimorum Frequentiam huic
annuo Ritui esse conventam; Cumulum non parvum
addit Laetitiae quam ipse Dies secum attulit. Hic, Fra-
tres, inter artium Vigorem, otio viximus Dulcia Literarum
sorbentes; hic Delicias Philosophiae investigavimus; hic
Naturae Profunditatem exploravimus; hic dum pene orbs
tota Terrarum Bellis horridis inflammata fuit, nos
Musis amicis versati, suavique Consuetudine fuimus refecti
O Tempora vere jucunda! O Dies maxime optandi! Sed
transierunt non iterum volvendi! Felices o ter & ampli-
us si studiis animos intendissemus; dum haec commemo-
ramus Grates maximas Deo immortali agimus, qui nos
ab Morbis, Periculisque multis in Cursu Literarum incolu-
mes servavit; quique ab illo Die benignissime faverit;hanc academiam a Principio purgere
jusserit; quique ab illo Die benignissime faverit; illius sub
Praesidio hoc Lyceum Vires acquirat eundo ac diutissime
/flo

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page