(seq. 4)

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

est maxima, semper comitata; charitate vero quae semper omnigenis bonis
operibus semper, gaudet, semper abundat, quae vera inter reliquas Religionis
christianae gratias nitet velut inter ignes Luna minores; Sine qua
ut Apostolus ille Gentium praedicat, vel Hominum vel Angelorum lingu[ae]
inanes edunt strepitus, vana cymbali tintinabula, hic qua hoc praedicat,
vel tota Fides, etiamsi, ipsos montes dimovere polleat coram Deo nihil valet
Charitate, inquam, quae Homines, quae Angelos, quae Deum optimum maximum
[laetificat], quae Terras atque coelos beat: charitate denique illa quae
cum spes, cessaverit, cum Fides ipsa evanescet et prorsus nulla fuerit
Sola [?] tribus superstes, per infinita saeculorum secula immortali
aevo sempiterna vigebit.

Sed quo me, Harvardini, vota haec precesque pro
Salute vestra [rapisent] reprimo me tandem, et quad reliquum est,
Si quod unquam commodi, vel opibus, vel amicis, vel [consiliis]
Harvardianae Societati afferre potero, hoc me lubentissime facturum
fore spondeo, et faciendo me satis superque felicem Existimabo.

_____________________________________________________________________

P.M. ad Excellentissimum D.D. [Sherleum?]
P. [Mascarene?]
Vir Excellentissime et Ornatissime

Gratulationes tibi, quem Regia Majestas in suprema
Sede magistratûs Masschutensis instituit, ab omnibus hominum ordinibus
vernacula lingua oblatas, gratissime legi. verum etiam de laetatus
dum [struckout] qui per sex et triginta annos in armis rudibusque martis
artibus versatus, [sedis?] ex Gymnasiorum eruditione eo retinuint tuam
elegantem honestam alt vero his tempestatibus.* tam oportunam
orationem, quam nuper ad Harvardinos latine habuisti, lubentissime
perlegerem.

[Faxit?] Deus! ut artes quae in te, excellentissimae
indolis, ad conciliandas mentes hominum vigent et proeminent
optatum propositum obtineant: Faxit! ut si quibus et
praepositus tua benigna Dominatione digne fruantur
tibi sibi que consultant et omni Dissensione excussa
utrius que felicitati bonis mutuis officiis uterque studeat
haec per sincera vota offert Tibi obsequentissimus

Annapolis Regulis Novae Scotiae
Novembris 1742

* scilicet Whitfieldianis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page