Conrad of Saxony Sermons Transcription

ReadAboutContentsHelp

Pages

(seq. 1)
Complete

(seq. 1)

Manuscript written in a 13th cent minuscule hand, probably by two scribes, the latter using a more Gothic character and beginning on fol.16. There are marginal annotations and rubrics. At the bottom of fol 13b is a note in a 15 cent Gothic hand.

Old book, Six Commentrys of Pope of Rome 593 years old. Written on skin or parchment paper.

1913 Cannot verify this. Found in book

Last edit about 2 months ago by DAHaraldson
(seq. 2)
Complete

(seq. 2)

Commentaries in loca S. Scripture

[illegible]

Last edit about 2 months ago by DAHaraldson
(seq. 3) folio 1r
Complete

(seq. 3) folio 1r

COLUMN 1 Multi in natiuitate eius gaudebunt. lohanne i. Haec in beatissimo Iohanne hodie. et in omni anno impletur. Gaudent multi de aliorum sanctorum natiuitate in celo. sed gaudent multi etiam de sancti Iohannis natiuitate in mundo. Desiderandum autem est quod quadruplex est natiuitas de qua multi gaudent. Est uero natiuitas miserie. Natiuitas culpe. Natiuitas gratie. Natiuitas glorie. Prima erumpnosa. secunda ignominiosa. tertia generosa. quarta gloriosa. ¶ De i. Job xiii. homo natus de muliere et cetera Attende homo in hiis uerbis. humane uite uilitatem. breuitatem. penalitatem. Attende uilitatem cum dicitur homo natus de muliere. pudet heu dicere quam uiliter. quam inmunde. quam misere tam potentes quam inpotentes nascuntur de muliere. Nullus cum purpura. Nullus cum corona nascitur. Sapientia vii. Nemo ex regibus habuit aliud natiuitatis inicium. Item Attende de breuitate cum dicitur. Breui uiuens tempore. Eya quam sepe uiuit homo breuiori tempore quam ipse speret. Lucas xii. stulte hac nocte repetent animam tuam et cetera. Item Attende penalitatem cum dicitur. Repletur multis miseriis. Apocalipsis iii. Nescis quia tu es miser et miserabilis. miser in corpore. miserabilis in anima. De hiis ait Bernardus. Homo natus de muliere et ab hoc reatu breui uiuens tempore. ideoque cum metu repletur multis miseriis. et propterea cum fletu. et uere multis quia corporis et anime simul. Bernardus etiam Iohannes fuit homo natus de muliere. sed sine reatu originali. breui uiuens tempore. preoccupante eum sentencia

COLUMN TWO capitali repletur multis miseriis in deserto. in uestitu. in uictu. et in custodia carcerali. ¶ De ii. proverbia xvii. Natus est stultus in ignominia sua. In ignominia natus est. qui peccando filius dyaboli factus est. Ieronymus Tociens ex diabolo nascimur quociens mortaliter peccamus Ignominia certe est. si homo natus est de parente turpissimo. immo de cane. uel de lupo. quanto magis de dyabolo. Iohannes viii. vos ex patre dyabolo estis. Ignominia quoque est si homo stultus natus est. Que autem maior stulticia est quam dare coronam regni pro pudrido pomo uoluptatis mundi. sicut heu dicitur Ecclesiasticus i. Stultorum infinitus est numerus. Ignominia insuper est. si homo sine naso uel sine oculis natus est. Vnde ceco nato Ignominiose obicitur. Iohannes ix. In peccatis natus es totus. Nonne cecus est qui nunc ad deum. nec ad dyabolum nec ad celum. nec ad infernum oculos habet. O quam longe fuit ab hac natiuitate. Quomodo enim lucerna de tenebris. angelus de dyabolo nasci posset. Iohannes enim lucerna. Iohannes angelus a domino dictus est. ¶ De tertio Iohannes primo. Quotquot autem receperunt eum. et cetera. usque ex deo nati sunt scilicet in baptismo uel penitentia. Ille ex deo natus est. qui sic ad deum ueracitur conversus est quod deus ei pater. et ipse dei filius effectus est. Ambrosius. pater noster est deus dum bene agimus. iudex uero dum peccamus. Ille quasi capud ex deo natum habet. qui credit credenda. I Iohannes v. Omnis qui credit quam iesus est christus Ex deo natus est. Ergo omnis qui non credit. Ex dyabolo natus. Ille etiam quasi manus ex deo natas habet. qui facit facienda. i Iohannes ii. Omnis qui facit iusticiam ex ipso natus est. Ergo omnis qui facit iniustitiam ex dyabolo natus est. Ille quoque quasi pedes ex deo natos habet. qui fugit fugienda. i Iohannes v. Omnis qui natus est ex deo nec peccat. Ergo omnis qui peccat. Ex dyabolo natus est. In hiis

Last edit 5 months ago by Sean J. Gilsdorf
(seq. 4) folio 1v
Complete

(seq. 4) folio 1v

COLUMN 1 tribus poterit ostendi Iohannem totaliter ex deo natum esse ¶ De quarto psalmus Annunciabunt idest manifestabunt celi iusticiam eius populo qui nascetur. Iusticia que in celis manifestatur est illa de qua dicitur ii Timothei iiii. Reposita est mihi corona iusticiae et mattheus xxv Quod iustum fuerit dabo uobis. Iusticia hec cui manifestatur in celis nisi populo cui nascetur inchoando uitam eternam in celis Secundum hanc etiam dicuntur natalitia sanctorum. Anime ergo iustorum nascuntur uite eterne in euolatione. Sed corpora in resurrectione. Ecclesiasticus xiiii. Generatio carnis et sanguinis alia finitur. Alia nascitur finitur per mortem generatio mortalis nascitur. per resurrectionem. generacio immortalis. Sicut autem indifferenter nascuntur flores et uermes. sic pii et impii in resurrectione. vnde quilibet gloriose resurgens. tunc dicere psalmus. Refloruit caro mea. Tunc beatus Iohannes florebit sicut lilium. propter castitatem. Sicut rosa propter passionem. Huius quadruplicis natiuitatis quadruplex gaudium. in ewangelio colligere possimus. primum tollerabile. secundum dampnabile. tertium laudabile. quartum ineffabile. Natiuitatis miserie est gaudium tollerabile. Iohannes xvi. Iam non meminit pressure propter gaudium. quia natus est homo in mundum. Gaudium aliquando fit illo nato. qui melius esset non natus. Mattheus xxvi. Bonum erat illi. et cetera. Item Natiuitatis culpe gaudium est dampnabile. hic significatum est in gaudio natiuitatis herodis in quo Iohannes idest gratia moritur. puella uero idest concupiscentia saltat et letatur. Hoc gaudium fit quando homo gaudet de iniquitate propria uel aliena. prouerbiorum ii Letantur cum malefecerint et exultant et cetera. Item Natiuitatis gratie gaudium est laudabile. Hoc significatum est in gaudio natiuitatis

COLUMN TWO Iohannis quia multi gaudent. Multi utique non solum homines sed et angeli. lucas xv. Gaudium erit angelis et cetera. Item Natiuitatis glorie gaudium est ineffabile. hoc significatum est in gaudio natiuitatis christi. lucas ii. Ecce ewangelizo uobis gaudium magnum et cetera. Natus Christus est beatus in anima miser in corpore. Sicut in nataliciis sanctorum anime beate. sed corpora adhuc misera remanent. Erit enim magnus coram domino. et cetera. lucas. Gabriel angelus predicens de Iohanne quod multi in natiuitate eius gaudent eamque sibi iungit cum ait. Erit enim magnus coram domino. Magnus utique priuilegio. Magnus merito. Magnus officio. magnus testimonio. Magnus premio. ¶ De primo dicitur hic. Erit enim magnus coram domino vinum et sicera non bibet et spiritu sancto replebitur et cetera Magnum priuilegium est quod spiritu sancto ex utero repletus. Magnus autem est Iohannes priuilegio. a patre enim priuilegium singularissime prenunciacionis accepit. Deus enim pater natiuitatem et nomen et uitam Iohannis per eundem angelum prenunciauit. quem post vi menses ad mariam pro filio suo destinauit. Item a filio habet priuilegium mirabilissime exultationis. Exultauit enim in utero matris sue propter presenciam filii dei in utero marie. Item a spiritu sancto habet priuilegium certissime sanctificationis. propter quod dicitur spiritu sancto replebitur et cetera. vide hoc quam cito iohannes fuit sanctus. et quam cito tu fuisti iniquus. Augustinus paucissim[i] sunt ta[n]te felicitatis ut ab ipsa ineunte adolescencia nulla dampnabilia peccata committant. ¶ De secundo. Genesis xxvi. Ibat proficiens et succrescens. donec uehementer

Last edit 5 months ago by Sean J. Gilsdorf
(seq. 5) folio 2r
Complete

(seq. 5) folio 2r

COLUMN 1 magnus effectus est. hoc mistice de beato Iohanne potest accipi qui magnus fuit. uirtutibus et meritis et specialiter in tribus. Magnus fuit utique innocentissima puritate. pro qua etiam angelis dici meruit. Mattheus xi. Hic est de quo scriptum est. Ecce mitto angelum meum et cetera. Gregorius Magnus quidem nomen est sed uita nomine inferior non est. Item magnus fuit in rigidissima austeritate. videlicet ciborum et uestimentorum et locorum desertorum de quibus omnibus in ewangelio commendatur. Item magnus fuit in amicissima caritate pro qua etiam amicus sponsi dicitur. Iohannem iiiº. amicus autem sponsi qui stat et audit eum et cetera Bernardus. Quantitas cuiusque anime estimetur de mensura caritatis ut que multum caritatis habet magna que parum parua que nichil dicente apostolo. Si caritatem non habuero nichil sum. Sed heu sicut Iohannes meritis. ita multi sunt magni uiciis. ¶ De iiiº Mattheus v. Qui fececerit [sic] et docuerit hic magnus uocabitur in regno coelorum. Officium Iohannis fuit docere. et pro fecit ut docuit magnus fuit. Magnus autem fuit triplici officio. Magnus autem fuit officio predican di Mattheus iii. venit Johannes baptista predicans in deserto iudee et dicens penitentiam agite appropinquavit enim regnum celorum. Hoc fuit primum thema Johannis. Hoc etiam primum thema salvatoris. Item magnus fuit baptizandi officio. Nam hominum baptista fuit. et dei filium ipse batizauit. in cuius baptismo beata ei trnitas apparuit. Item magnus fuit officio prophetandi immo prophetantum demonstrandi propter quod plusquam propheta dicitur. Quem enim

COLUMN 2 prophetauit ipsem demonstrauit quam dixit Johannis i Ecce agnus dei et cetera Augustinus hic gloriosi agni dignus est ostensor. Notate karissimi. Ecce Jeremias hunc agnum prophetauit ore. Iohannes autem digito demonstrauit. Maria uero in utero portauit et omnes isti ante fuerunt sancti quam nati. pensate ergo quam sanctus debet esse qui hunc agnum non ore prophetare. sed ore summere. non digito demonstrare. sed digitis tractare. non ventre sed mente portare debet. ¶ De quarto. Mattheus xi. Inter natos mulierum non surrexit maior et cetera. O quam magnus tam magno testimonio fuit Johannes. Magnus autem fuit triplici testimonio. Magnus utique fu it testimonio humano. Lucas iii. Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis. de Johanne ne forte ipse esset Christus et cetera usque non sum dignus soluere et cetera. Ecce quam magnus apud homines et quam paruus apud semetipsum fuit Johannes. Ideo uere in ipso completum est illud. Ecclesiastes iiiº. Quanto magnus humilia te in omnibus. Item magnus fuit testimonio ewangelico. vnde angelus ait. Erit enim magnus coram domino. Eya homo sic testimonio angelico apparebit in die nouissimo. si tu sis magnus vel paruuus [sic] vel nullus in merito. Mattheus xx.v. Cum uenerit filius hominis in magestate sua et omnes angeli eius cum eo. interlinearis. teste humanorum actuum sub quorum custodia bene vel male egerunt. Item Magnus fuit testimonio diuino. Deus enim est qui dixit. Inter natos mulierum et cetera. vere magnus est qui apud deum magnus est. propter ista bene ait. Iohannes chrysostomos. Iohannes maior homine par angelis. O felix qui sic uiuit quod a deo et ab angelis et ab hominibus bonum testimonium habet. Romanos xii. prouidentes bona non tamen coram deo. et cetera. Quid ergo erit de miseris. qui malum habent testimonium ab omnibus hominibus.¶De quinto. Job iiiº. paruus et magnus ibi sunt. Magnus est Iohannes baptista et quilibet magni meriti sanctus. Ne autem

Last edit 5 months ago by Sean J. Gilsdorf
Displaying pages 1 - 5 of 34 in total